« 1 nebula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEBULA1
1. NEBULA. Fragm. Petronii :
Palam prostare nudam in Nebula linea.Ita enim legendum, pro lanæ. Vestis tenuis ac subtilis, dicta quod transpareat sub illa corpus, ut cælum sub nebula. Hesychius : Φάρη, ἱμάτια, νεφέλαι. Fulgentius, lib. 1. Mythol. :
Astiterant itaque Syrmate Nebuloso lucidæ ternæ viragines, etc.Suidas διαφανῆ χιτώνια vocat τὰ ἰσχυὰ, δι᾽ ὧν διαφαίνεται τὰ σώματα τῶν γυναιϰῶν. Hesychio et alii, Λαϰωνιϰὸς χιτών. LXX. Interpretes apud Isaiam cap. 3. Linteamina τὰ διαφανῆ λαϰωνιϰὰ verterunt. Vide ibi Hieronymum. Ita Coæ vestes, apud Horatium lib. 1. Sat. 2. aranearum modo textæ. Plinius lib. 6. cap. 17. bombycinas factas ait, ut in publico matrona transluceat. Ammianus lib. 14 :
Sudant sub ponderibus lacernarum, quas collis insertas singulis ipsis adnectunt, nimia subteminum tenuitate perflabiles.S. Hieronym. adversus Helvidium cap. 6 :
Ingrediuntur expolitæ libidinum victimæ, et tenuitate vestium nudæ impudicis oculis ingeruntur.Idem Epistola ad Lætam :
Talia vestimenta paret, quibus pellat frigus, non quibus vestita corpora nudentur.