« »
 
[]« Nedfri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 584a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEDFRI
NEDFRI, vel Nedfratres, ut minus recte scribit Baluzius, ex Nedfres, quam pro Nedfratres acceperunt. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 2 :
Illos sacrilegos ignes, quos Nedfri vocant, sive omnes.... paganorum observationes diligenter prohibeant.
Concilium Leptinense ann. 743. cap. 2. Nedfratres habet, perperam, inquit Lindenbrogius, ubi ille : Rusticani homines in multis Germanniæ locis, festo S. Joannis, palo ex sepe extracto, funem circumligant, illum que huc illuc ducunt, donec ignem concipiat : quem stipula aliisque aridioribus lignis aggestis curate fovent, ac cineres collectos supra olera spargunt, hoc medio erucas abigi posse inani superstitione credentes. Eum ergo ignem Nedfeur, quasi necessarium vocant. Hæc ille. Sed nec vox Nedfri, subdit Spelmannus, aliena est omnino ab ista significatione apud Saxones Anglicos : ned enim Necessarium sonat, et fyr, ignem. Is tamen aliam voci originem statuit : ductam scilicet a prisco Saxon. neod, quod obsequium sonat : proinde putat nod firs, [] ignes esse in obsequium manium ethnicorum editos. Hæc sane omnia valde incerta sunt : ut et an sacrilegi isti ignes ii sint, quos in mysteriis suis, arte quadam magica, et nescio quibus præstigiis excitabant pagani Sacerdotes ut auctoritatem ac reverentiam sacris suis conciliarent ; de quibus Henricus Valesius ad lib. 4. Eusebii de Vita Constantini cap. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schilterus Notfyr et Notfeur exponit Coactus ignis fricando, non male, ut probat ex Indiculo superstitionum et paganiarum in Concilio Liptin. ann. 743 :
De igne fricato de ligno, id est, Nodfyr. Notfyres
etiam pro mendoso Nodfratres restituit in Capitulari 1. Carlomanni ann. 742. cap. 5. Dein addit hunc ignem longe diversum esse a rogo, qui in Concilio Trullano can. 69. damnatus est his verbis :
Qui in noviluniis a quibusdam ante suas officinas accenduntur rogi, super quos etiam antiqua quadam consuetudine, salire inepte et delirare solent, jubemus deinceps cessare :
quem ibi Ehingerus, inquit, eumque secutus Spelman. confundit cum nostro ex ligno vel palo excitato, nec in obsequium numinum ethnicorum edito. Observat denique idem Schilterus utramque hanc superstitionem in festo S. Johannis alicubi probabiliter concurrisse, quod hodieque Germanis dicitur ein Johannes feur ; de quo laudatus Ehingerus :
Hanc impiam consuetudinem hodie in Germania, in festo S. Johannis Bapt. observant quidam, ut in plateis excitato igne, super ipsum saliant. Sed pii Evangelici Magistratus per ministros urbis tales ignes dissipant, et delirantes de plateis abigunt.
Ejusdem originis sunt ignes, qui in Galliis nostris etiamnum excitantur ipso Nativitatis S. Johannis Bapt. pervigilio.
P. Carpentier, 1766.
A calamitate (Not) quadam, cui averruncandæ superstitioni hunc ignem adhibebant, ex Wacht. Glossar. Germ. voce Feur pag. 443. Vide Grimm. Mythol. German. pag. 341.