![[]](img/image.png)
NEGATIVI, Hæretici, qui coram Inquisitoribus fidei per testes legitimos, quos nolunt, vel
non possunt repellere, de aliqua hæresi rite, secundum leges Inquisitionis, convicti
sunt ; sed non confessi, imo in negativa constanter perseverant, Catholicam fidem
profitentur et hæreticam pravitatem detestantur. Hæc et plura Hofmannus in Lexico : quod,
si vacat, consule. Iis opponuntur Affirmativi, de quibus supra.