![[]](img/image.png)
3. NEGOTIUM, Ipsa actio venerea. Sic enim plerique interpretantur illud S. Pauli 1. Thessalon.
cap. 4 :
Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in Negotio fratrem suum.Græcum habet ἔργον. Hincmarus Remensis Epist. 7. cap. 11 :
Non de hoc verecunde quæramus, quod et Apostolus non nudo, sed velato nomine loquens apud legitime conjugatos studuit appellare dicens, Ne quis circumveniat in Negotio fratrem suum.