« »
 
[]« Nepos » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 587b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEPOS
NEPOS, Filius fratris aut sororis, ἀδελφιδοῦς, ἐξάδελφος. Dinam. Patricius in Vita S. Maximi Episcopi Regiensis :
Ansam Diaconi Regiensis Nepos, id est fratris ejus filius. Neptis per sororem,
apud Spartianum in Adriano. Joannes Sarisberiensis Epist. 89 :
Ricardus cognatus Willelmi de Saccavilla et Nepos, sicut [] sororis filium vulgus Nepotem dicere consuevit, etc.
Decretio Childeberti Regis cap. 1 :
De illis tamen Nepotibus illud placuit observari, qui de filio vel filia nascuntur, non de fratre.
Fortunatus lib. 6 Poëm. 4 :
Non cecidit patruus, dum stat in urbe Nepos.
Gregorius Turon. lib. 1. Hist. cap. 8 :
Octavianus Julii Cæsaris Nepos, quem Augustum vocant.
Et lib. 3. cap. 18. de Chlotario qui filios fratrum occiderat :
Parvipendens de interfectione Nepotum.
In Historia Miscella Justinianus dicitur
Nepos Justini Imp
. qui ἀνέψιος, Theophani. Abbo lib. 1. de Bellis Parisiacis vers. 452 :
Unde Nepos ejus, nimius tristans Adalelmus.
Ubi Glossa : Adalelmus Nepos ex sorore Regis Odonis. Capitul. Caroli C. tit. 26 :
Ut sic simus sicut fratres ad invicem, et patrui cum Nepotibus, et Nepotes cum patruis esse debent.
Ita passim usurpant S. Hieronym. Epist. 3. ad Heliodorum, Concil. Autisiod. can. 32. Lex Longob. lib. 2. tit. 14. § 18. Grimoald. 5. Annales Francor. Fuldenses ann. 880. 881. Regino ann. 892. Sermo de Tumulatione SS. Martyrum Quintini et Victorici, etc. Vide Casaubonum ad Spartianum. MS. :
Cil estoit Niés l'Ampereor,
Si avoit fait moult bien le jor.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Nebot, Prov. fratruus, filius fratris. Rursum :
Nep, Prov. Nepos, filius fratris, fratrualis, sobrinus, sororius. Nessa, Prov. fratrua, sobrina, sororia.
Monet nihilominus Eckartus tom. 2. Comment. de Reb. Fr. Orient. pag. 824. Nepotis vocem medio ævo non solum de nato ex fratre, sed etiam de nato ex patris, avi, et proavi fratre usurpatam. Nostris alias Niés. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 251 :
Mainfroy avoit pris par force et par barat le royaume de Sezile et de Calabre, contre le droit que Courradins ses Niez i povoit et devoit avoir.
Unde emendandus Marten. in Guil. Tyrii contin. Hist. tom. 5. Ampl. Collect. col. 709 :
Johan d'Ibelin... envoia plusors lettres à Balian de Sajette et à Johan de Cesaire, qui estoient ses Mesfil de sa seror.
Ubi legendum, Ses Niés, fil de sa seror. Vide infra Netus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nepos, Patruelis vel Consobrinus, Gall. Cousin germain. Annales Metenses ad ann. 892 :
Walgarius, Nepos Odonis Regis, filius scilicet avunculi ejus Adelelmi.
Tum vero maxime patrueles vel consobrinos nepotes dictos volunt, cum ætate inferiores erant, aut dignitate. Vide Menagium in Hist. Saboliensi pag. 21. 45. et 304.
P. Carpentier, 1766.
Charta Phil. Aug. in Chartul. Campan. ex Cod. reg. 5993. fol. 7. v°. :
Nos karissimum nepotem nostrum Theobaldum comitem Campaniæ recepimus in hominem nostrum ligium... de tota terra, quam avunculus noster comes Henricus pater ejus tenuit.
Conradi Fabularius Ms. :
Nepos etiam dicitur cognatus, quasi natus post.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nepos, fem. gen. Fratris aut sororis filia, Gall. Niéce. Charta ann. 1229. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 10 :
Ego Ricardus Anglicus... vendidi et concessi Rothaisiæ Nepoti meæ et Eliæ Amiot sponso suo, etc.
Miracula B. Ægidii Ord. Min. tom. 3. Aprilis pag. 244 :
Si ei Dominus meritis B. Ægidii redderet suam Nepotem.
Breve Sixti IV. PP. ad Episcopum Patav. ann. 1472. in Actis [] SS. Maii pag. 601.
Confirmari in Abbatissam, dilectam in Christo filiam ejus Nepotem canonice electam
.
Nepotus. Glossæ antiquæ MSS. : Pronepos, filios (sic) Nepotorum. Pronepos, Nepos Nepoti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nepotulus. Charta ann. 1242. tom. 2. Histor. Eccl. Meld. p. 150 :
Legavit... Johanni Nepotulo suo omnia utensilia domus suæ.
Gall. Petit Neveu.
P. Carpentier, 1766.
Joan. de Cardalhaco Serm. in festo S. Nic. :
Si boni beneficii vacatio evenerit, Nepotulis et consanguineis dabitur.
P. Carpentier, 1766.
Nepotula, Gall. Petite niéce. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 94. v° :
Præcepimus priorissæ et subpriorissæ Bondevillæ quod suas Nepotulas et quandam aliam amoverent.
P. Carpentier, 1766.
Nepticula, Eadem notione, in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Felena, Prov. neptis, Nepticula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neptus, Filius fratris, in Actis S. Rudesindi Episcopi tom. 1. Martii pag. 105 :
Ex semine supra memorati Herminigildi Comitis et Neptus supra dicti Pontificis Rudesindi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neptus, ut Nepos Latinis, Filius filii vel filiæ. Quæstiones Jurisperitorum ad Leges Longobard. apud Murator. tom. 1. part. 2. p. 163 :
Si homo decesserit et reliquerit filium vel filiam et Neptum filium de filio suo vel filia, æqualiter succedant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nepus. Epistola Monachorum Montismajoris ad Gregorium PP. tom. 4. Annal. Benedict. p. 112. ad ann. 997 :
Omnes congregati in unum, una cum Episcopo Riculfo, qui fuit Nepus prædictæ Deo devotæ.
Nepotismus Pontificius. Carmen de Curia Romana v. 929 :
Res tamen est constans, aliquis de sanguine Papæ,
  Si tecum fuerit, dicta petita feres.
Si potes, efficias Papæ venturus ad aures,
  Proferat illius ut tua verba Nepos.
Papa facit quod sæpe volunt : Verumtamen illi
  Justa petunt, non rem quæ rationis eget.