« »
 
[]« Neptitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 588b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEPTITAS
NEPTITAS. Vide Eginhardum Epist. 34.
P. Carpentier, 1766.
Neptitas, Titulus, quo Lotharium alloquitur Eginhardus in Epist. 34. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 378 :
Quapropter admonendum censui Neptitatem vestram, ut per prudentiam a Deo vobis concessam caveatis periculum vestrum.
Hanc vocem varie varii scriptores interpretati sunt, quos hic appellabo ex Animadv. D. de Foncemagne tom. 14. Comment. Acad. Inscript. pag. 216. Mabillonio tom. 2. Annal. Bened. pag. 246. gradum cognationis sonat ; si quidem Imma, quam uxorem duxerat Eginhardus, filia erat, ut vult Chronographus Laureshamensis, Caroli Magni, ac proinde Lotharii amita. Idem quoque censet Papebrochius tom. 2. Jun. aliunde licet repetita cognatione : nempe quod Imma soror esset Ermengardis imperatricis et matris Lotharii. Pro Neptitatem legendum esse Pietatem autumat Leibnitius ; cui accedit Fabricius, modo addatur a me, quo facile formari potuit prima syllaba vocis Neptitatem. Verbum esse suspicatur Sminckius ad Vitam Caroli M. ab ipso editam, quo Eginhardus suum erga imperatorem studium et amorem significare voluit. Denique D. Le Beuf in Dissert. ann. 1740. merito præmio donata ab Acad. Suess. Neptitas idem est quod Principalitas, a voce Teuton. Nempt vel Nept, Principalis, præcipuus. Hinc D. Bouquet in Glossar. ad calcem tom. 6. supra landati : Neptitas, principalis seu præcipua dignitas.