« 2 nero » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NERO2
2. NERO. Gloss. MS. Regium :
Nero, Aqua.Papias :
Nero, Græce, Aqua,Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 32 :
Et quoniam fontibus et rivis totus est irriguus, Mons Nero, id est, aquosus nuncupatur. Neros enim Græce, aqua Latine. Simplices autem et laici Noire, id est, nigra exponunt in vulgari sermone.Apud Sanutum lib. 3. part. 5. cap. 4 :
Alius mons versus Septemtrionem vocatur Montagnera Neros, id est, aquosa.Adde part. 7. cap. 1. Græci recentiores νερὸν aquam vulgo dicunt, voce corrupta ex Græco νηρὸς, humidus, uti censet Salmasius. Jo. Cananus pag. 190 :
Ἀλλοὶ τοὺς ἀγωγοὺς ἐγύρευον τοὺς ἐϰ πάλαι, τὸ νερὸν εἰς τας στέρνας πόλεως ἔφερον.Charta Rogerii Comitis Siciliæ apud Ughell. tom. 1. pag. 1027. να ἔχει το νερὸν ἐλεύθερον ἀεὶ, etc. Anonymus de Locis Hierosol. cap. 15 :
Ἔαι, ὁ τόπος ὅπου ἔχωσαν ἡ Σαλώμη τὸ νερόν,Hist. Politica pag. 9 :etc.
Κατεϐίϐασαν δὲ αὐτὰ ἀντιπέραν εἰς τὰ γλύϰεα νερά,Historia Apollonii Tyrii :etc.
Τὸ νέφος τοὺς ἐσϰέπασε, ϰαὶ ἄρχησε νὰ χειμάζει, ϰαὶ ῥιϰτηϰίονι ϰαὶ νερὸν μετοχὸν τροχαλάζει.Ex his emendandæ Glossæ Basil. χρηστήρια, οἱ νεροχύται. Perperam νεϐοχύται editum. Utitur non semel Nicolaus Myrepsus sect. 1. cap. 505. 511. sect. 8. cap. 52. Adde Meurs. in Gloss. Casaubonum ad Capitolin. Salmasium ad Solinum pag. 1298. et ad Hist. Aug. pag. 311. ubi plura de hac voce. Vide supra in Aquarius. et Glossar. med. Græcit. in Νερόν.
P. , 1766.
◊ Bonincont. Hist. Sic. part.
1. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 93 : A latere vero Septentrionis murus urbiUbi Lamius sic notat : Vel locus corruptissimus est ; vel ineptit Bonincontrius. Certe nemo nisi Lamius.(Antiochiæ)propinquus satis ingens aquarum abundantia, Græco vocabulo nomen accepit Montagnanero. Nero enim Græce aqua dicitur.