« Nestigantio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 589c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NESTIGANTIO
NESTIGANTIO, Nestigantius, in Pacto Legis Salicæ tit. 53. nomen proprium esse, sicut
Titii, vel Sempronii sunt paradictica apud Romanos, censet Wendelinus,
et post eum Eccardus, qui addit fabricatam fuisse
hanc vocem ex nesciens, passive pro ignoto vel incerto usurpato ;
atque ex hoc, ut videtur, loco morem ad nos derivatum, incertum nomen litera N
exprimendi. Vide supra.