« »
 
[]« Neutri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 590c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEUTRI
NEUTRI, apud Luitprand. in Legat. ubi de Græcis :
Molles, effeminatos, manicatos, tiaratos, teristatos, mendaces, Neutros, desides.
Ubi Baronius Eunuchos hac voce designari putat. Atqui Græci omnes non Eunuchi fuerunt. Proinde nescio, an hoc loco neutri dicantur pro neutroti, quorum nervi succisi sunt, eoque imbelles, quæ est significatio vocis, ut mox docemus. Idem Luitpr. cap. 43. qui neutrius erat generis scribit, ubi agit de Niceta eunucho, neque cap. 54. omnes Græcos neutros dicit, sed homines ejusmodi apud Græcos purpura indutos esse, eis exprobrat.