« »
 
[]« Nidering » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NIDERING
NIDERING vel Nidernig, Nequam, ignavus ; nostris, Faineant. Will. Malmesbur. in Willelmo II. p. 121 :
Anglos suos appellat, jubet ut compatriotas advocent[] ad obsidionem venire, nisi si qui velint sub nomine Nidering (al. Nidernig) quod nequam sonat, remanere. Angli qui Nihil miserius putarent quam hujusce vocabuli dedecore aduri, catervatim ad Regem confluunt, et invincibilem exercitum faciunt.
Quo loco Matthæus Paris ann. 1089. habet sub
nomine Nithing, quod Latine nequam sonat, recenseri
. Codd. alii Olthing præferunt. Annales Waverl. MSS. eodem anno, apud Spelmannum :
Rex Willelmus junior misit per totam Angliam, et mandavit, ut quicunque foret Unnithing, sive Francus, sive Anglicus, sive in burgo, sive extra, veniret ad eum ; et adunato magno populo, ivit ad Rovecestre, et obsedit Castellum.
Ubi vox scribitur charactere Saxonico. Leges convivii in memoriam et honorem B. Erici Regis Ringstadiensis olim celebrati :
Si confratrem suum propter nimiam stultitiam suam et negligentiam, et longævo rancore existente confratrem occiderit, exeat a consortio omnium confratrum, cum malo nomine Nithing, et recedat.
Occurrit ibi pluries.
Vocem Runicam esse aiunt : Runice enim Nidingur, est contemptus, infamis, inhumani alicujus patrator. Vide Lexicon Runicum Wormii pag. 22. 92. Ejusdem notionis est vox Nithing-sorth apud Suenonem in Legibus Castrensibus cap. 10. et 11. de qua Stephanus Stephanius Suenonis editor pag. 179. Janus Dolmerus ad Jus aulicum Norveg. vetus cap. 37. et Petrus Resenius ad Jus aulicum Canuti II. Regis Daniæ cap. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ejusdem significationis videtur vox Gallica Nice, quam usurpat MS :
Trop estes malostrus et Nices,
N'entrerez huy par vos estices.
Nequaquam, ut videre est supra in Nativitas 3.