« »
 
[]« Niger » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 592b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NIGER
NIGER, Nigrita, Gall. Negre, Hisp. Negro. Synodus Limæ ann. 1582 :
Intelleximus quod....... aliqui Clerici habeant Nigros ad lucrandum pecunias... Præcipimus... quod posthac eorum nemo habeat Nigrum vel Nigras ad ejusmodi lucrum, sub pœna perdendi quidquid ejusmodi Negrita lucrabitur. Nigros
etiam appellat Nigritas, seu mancipia ex Nigritia Africæ regione aliisve terris abducta, Tiburtius Navarrus in Vita S. Francisci Solani, tom. 5. Julii pag. 884.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Niger Exercitus, apud Hungaros : de quo hæc habet Bonfinius Rer. Hungar. lib. 9 :
Exercitus hic idcirco Niger appellatus, quia Matthiæ jussu sub dio semper hibernare et æstivare solebant, æstu et algore juxta obdurati, et assiduis militiæ laboribus obfirmati, ut nihil esset ita arduum et difficile quod expugnare non auderent.