« »
 
[]« 1 nigri » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 592b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NIGRI1
1. NIGRI et Albi, Factiones duæ in Italia famosissimæ, de quibus hæc Spondanus ad ann. 1295 :
Observat quoque Ptolemæus Lucensis, se in gestis Lucensium invenisse, hoc anno cœpisse discordiam Cancellariorum de Pistorio, ut nominarentur Albi et Nigri, quod nomen, inquit, fermentavit Florentiæ et Lucæ, et ex eo nomine utrobique exorta sunt multa mala.
Odericus Rinaldus Annal. Eccl. :
Emersere oodem tempore in Etruria Alborum et Nigrorum perditissimæ factiones, quæ in alias Italiæ partes serpere cœperunt ; ad quas sedandas, et alias plurium Italiæ provinciarum res componendas, Matthæus Aquaspartanus Episcopus Portuensis missus a Bonifacio est.
De origine harumce factionum non consentiunt Scriptores Florentini : quorum opiniones vide apud Carolum de Aquino in Lexico Milit. v. Albi. Vide supra Albi.