« »
 
[]« Nitela » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NITELA
NITELA, Nitella. Glossæ Isidori : Nitellæ, Neutrones, parunitores, deminuti. Reponunt viri docti :
Nitellæ, Nitores, parvi nitores.
Papias : Nitela, nitor ; Nitelæ, nitores parvi. Johan. de Janua : Nitella, parvus nitor. Grævius nollet parvus ; Nitela, enim, inquit, idem est quod Nitor : quod probat ex hoc Solini loco cap. 35 :
Præcipua virorum gloria est in armorum Nitela.
Sed Nitelas nitores parvos dici potuisse patet ex alio ejusdem Solini loco cap. 36 :
Depurgant in minium Nitelas pulveris,
id est, micas aureo colore resplendentes ex arena.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hac notione solent exponere Nitellam apud Martialem lib. 5. Epigr. 38. de Erotio puella :
Quæ crine vincit Bætici gregis vellus,
Rhenique nodos, aureamque Nitellam.
Quem ad locum Raderus pag. 396 :
Nitella aurea, pulvis aureus fuit, aureaque ramenta, quibus illuminarunt capillos.
Sed rectius Salmasius ad Solinum pag. 22. Nitellam Martialis interpretatur murem agrestem vel sciurum, adeo ut rutilos puellæ crines comparet Poeta cum lana Bætica, capillis Germanorum et pilis Nitelæ seu Nitedulæ. Nitela vero dicitur non quod niteat, sed quod nitatur in scandendis arboribus. Hinc in Glossis Lat. Gall. Sangerm. Nitela, δενδροϐάτης, Scandens arbores. Vide Vossium Etymol. pag. 343.