« Nobilitare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 596b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOBILITARE
NOBILITARE, Clarum, illustrem et notum facere, celebrare ut in hoc Ciceronis loco libri 1.
Tuscul. cap. 15 :
Poetæ post mortem Nobilitari volunt.In malam partem apud Terentium in Eunucho :
Tu jam pendebis, qui stultum adolescentulum Nobilitas flagitiis.Posterioribus vero Scriptoribus idem est quod hominem plebeium in nobilium numerum cooptare, adciscere, Gall. Annoblir, Ital. Nobilitare : qua notione non semel occurrit in Instrumentis inferioris ævi ; unum dumtaxat exscribam locum ex Literis Humberti II. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 537. quibus Jaqueminum et Perrinum Vauterii in Nobilium ordinem aggregat ann. 1346 :
Probitatis merita, morum decor, fidelitatis sinceritas, quibus personæ vestræ laudabiliter decorantur, nobis merito induxerunt affectum, ut vos quos dignos dignoscimus ab experto, favore specialis gratiæ prosequamur ac honoribus congruis attollamus ; potissime contemplatione dilecti et fidelis nostri Capellani Fratris Humberti de Saletis Cartusiensis Ordinis, germani vestri, qui se... nostris gratum reddidit obsequiis... ut igitur affectum nostrum evidenter agnoscatis... ut fides vestra et memoria Fratris Humberti vestris aperta servitiis et obsequiis comprobata, de bono semper in melius augeatur, vos et quemlibet vestrum, ac etiam omnes et singulos liberos vestros, præsentes et futuros ex nunc in antea Nobilitamus, et Nobilium consortio aggregamus ; volentes ac etiam de gratia speciali concedentes, quod et vos et quilibet vestrum, nec non liberi vestri omnes et singuli, præsentes et futuri, uti, frui et gaudere possint et debeant omnibus franchesiis et libertatibus, immunitatibus, privilegiis, gratiis et honoribus, quibus alteri Nobiles nostri Dalphinatus soliti sunt gaudere, absolventes et liberantes vos et quemlibet vestrum, ac etiam liberos vestros omnes et singulos, præsentes et futuros, ex nunc in posterum ab omni tallia, cumplinta, corvata, gayta, exchalgayta, focagio, cornagio, rentagio et alio quovis usagio, ac etiam ab omnibus sordidis muneribus et extraordinariis, a quibus omnibus volumus vos et quemlibet vestrum, et liberos vestros omnes et singulos, præsentes et futuros, penitus excusandos... potissime a tallia quatuor solidorum Viennensium, quam vestri predecessores et vos, nobis et nostris hactenus inferre estis consueti, quam vobis remittimus pleno jure, ac etiam quittamus et donamus.Hanc nobilitationis formulam fere descripsimus integram, tum ut hinc innotescat, quæ fuerint Nobilium prærogativæ, tum quia singularis visa est, ex eo maxime quod viris non militibus honores deferantur, qui iis temporibus solius bellicæ virtutis merces esse consueverant. Vide Miles literatus.
P. , 1766.
◊ Nostris
Nobiliter. Lit. procur. Caroli V. reg. Franc. ann. 1380. pro Joan. duce Bitur.
locumtenente in partibus Occit. ex Reg. Cam. Comput. Paris. fol. 31. r°. : Damus auctoritatem et potestatem... innobiles subjectos nostros Nobilitandi, et pro dictis nobilitationibus financiam recipiendi et levandi.Aliæ ann. 1351. in Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 89 :
Item donnons auctorité et plain pouvoir de Nobiliter ou légitimer, etc.
P. , 1766.
◊ Nobilitatem suis etiam
subditis concesserunt domini ecclesiastici sæcularesve, si tamen ejusdem vocis eadem est
vis et acceptio. Angelus abbas Cassinensis Joannem Petri Riccii de S. Victore nobilium
collegio aggregat de certa ejus scientia et speciali gratia, Literis ex archivo ejusd. monast. Sæpius vero immunitas a servitiis aut vectigalibus intelligenda est, ut eruitur ex Charta ann. 1273. ejusd. Tabul. :
Volumus, statuimus et firmiter ordinamus, ut omnes nobiles ejusdem castri, qui per nostras litteras vel privilegium nobiles assignabuntur, ad hoc quod melius vivere valeant et melius possint alia sua onera supportare, de ordeo, spelta, avena et surico, de vino etiam et hortis nihil monasterio Casinensi persolvant aut reddere compellantur, nec ut terraticum, nec ut decimam spiritualem, sed omnino a præstatione prædictorum sint liberi.