![[]](img/image.png)
NOCTIANUS. Gloss. Gr. Lat. :
Νυϰτοφύλαξ,Lege Vigil. Supplementum Antiquarii :Noctianus, nocte custos, vigilis.
Noctianus, Νυϰτοφύλαξ Nocticustos.Vox Noctianus abest in MS. Cod. S. Germani Parisiensis.
Nocticula, in Glossis antiquis MSS. et apud Ugutionem, Luna, exponitur, ubi legendum forte Noctiluca, quod nocte luceat. Ugutio,
Noctilucam vermem esse ait, sic dictum, quod noctu luceat. Joh. de Janua :
Nocticula, parva nox ; item luna.
Petite nuit, in Glossis Lat. Gall. Sangerm.