![[]](img/image.png)
NOCTIPUGA,
Obscœna dicta, quod quasi noctibus pungantur, Papiæ. Festus habet :
Noctilucam Lucilius cum dixit, obscœnum significat.Legendum Noctipugam. Calepinus :
Noctipuga Lucilius vocavit obscœna, quod noctu pungant atque excitent venerem.Hinc, opinor, mendose, Joh. de Janua :
Noctipugnas, Obscurus, quia quasi noctibus contrapugnatur, vel compugnat.