![[]](img/image.png)
NOCTURNARE, Noctem ducere, peragere. Statuta Collegii Dainvillensis ann. 1380. apud Lobinell.
tom. 3. Hist. Paris. pag. 511. col. 1 :
Si propria stultitia vel per alium inductus Nocturnet extra eandem domum absque licentia..... expellatur.In Actis MSS. S. Winwaloei fol. 95. idem est quod Nocturnas horas officii divini peragere :
Dum vero hæc ita agebantur.... in Basilica cum suis Nocturnabat Gwingualoeus. Cumque Nocturnas debite percelebrassent vigilias, etc.