« »
 
[]« Nodator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 601a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NODATOR
NODATOR, Qui pro rei firmitate Nodum faciebat in corrigio ex Charta pendente : cujus moris, in Vasconia præsertim vigentis, exempla refert Mabillonius Diplom. pag. 632. ducta ex Chartis Monasterii S. Severi. Sic Petrus de Olbjio dedit unam culturam, postea vero Vicecomitissa et Ulnaldus filius affirmarunt factis in corrigio Nodis. Similiter in Charta donationis factæ per quemdam Fort-Anerium Vicecomitem de Saltu, circa ann. 1130. hæc leguntur :
Horum necnon signo donorum ipse Forto-Anerius Nodum in hoc corrigio primus fecit, et alium Nodum Bruno de Saltu frater ejus : alios deinceps Nodos idonei Barones. Hujus rei testes fuerunt Bonushomo Adurensis Episcopus.
Ex qua Charta patet Nodatores esse a testibus distinguendos. Conventus Aquitaniæ Procerum Burdigalæ habitus ann. 1079. apud eumd. Mabill. ibid. pag. 587 :
Isti sunt Nodatores ac præfatæ donationis firmatores, etc.