« Nola » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 602c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOLA
NOLA. Ugutio et Joan. de Janua :
Nola civitas Campaniæ, et hinc Nola, illud tintinnabulum quod appenditur collis canum, vel pedibus avium, vel aliud, quod appenditur frænis et pectoribus equorum... et dicitur a Nola civitate, quia ibi primum inventum et factum fuit tale instrumentum ; et ampliato nomine invenitur Nola pro quolibet parva campana, vel pro campanella refectorii.Anselmus Episcopus Havelbergensis lib. 3. Dialog. cap. 16 :
Signa Ecclesiæ, quæ in Campania apud Nolam civitatem primo inventa sunt, unde et Nola Campana vocantur.Vox non omnino nupera. Avienus de cane :
Ita porro campanulas, seu minores campanas vocant. Walafridus Strabo libro de Reb. Eccles. cap. 5 :Hunc dominus, ne quem probitas simulata lateret,Jusserat in rabido gutture ferre Nolam.
Minora veroChronicon Montis Sereni ann. 1128 :(vasa)quæ et a sono Tintinnabula vocantur, Nolas appellant, a Nola civitate Campaniæ, ubi eadem vasa primo sunt commentata.
Nolam cujus signo homines solent eleemosynam petere.Fridericus II. Imp. lib. 2. de Arte venandi cap. 41. de campanula quæ falconum pedibus alligari solet :
Sequitur de campanella, quæ etiam Nola dicitur, etc.Vita S. Hiltrudis Virg. sæc. 3. Benedict. part. 2. pag. 428 :
Nolarum audiri cœpit sonus, quæ feretro S. Virginis anteferebantur.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex Cod.
reg. 7692 : Nola, Eschelette.
◊ Ita pariter appellant Scriptores campanulam quæ in refectorio ad
mensam Abbatis appenditur, qua is, vel lectionis, vel convivii finem significat. Nola
refectorii, dicitur in Statutis Ordinis
pag. 770. et sedere
ad Nolam in refectorio, est Abbatis ibidem munus exercere in libro Ordinis S.
Victoris Parisiensis MS. cap. 17. Constitut. Ordin. Prædicat. Dist. 1. cap. 5. § 1. in
Usibus Antiq. Ordinis Cisterciensis capit. 80. 111. 112. et in Institutionibus Capitul.
gener. ejusdem Ordinis cap. 60. Vide eosdem usus cap. 77. 79. 106. Statuta ejusd. Ordinis ann. 1134. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1243.
Alia ann. 1195. ibid. col. 1283. Capitulum generale Ordinis Prædicat. ann. 1257. ibidem
col. 1717. Vita S. Willelmi Abbatis Roshildensis n. 20 :
Willelmus animatus zelo Ordinis, et amore justitiæ, post ingressum refectorii, præsumptorem illumExstant apud Canisium hi versus antiqui in Nolam Capituli :(Priorem)a Nola submovit, et Subpriorem adhibuit.
Eadem, de qua Cæsarius lib. 7. cap. 19 :Præceptor fratres hoc signo convocat omnes,Exemplo Domini cum lavit unda pedes.Necnon consilium constat si forte gerendum,Hoc moniti signo conveniunt subito.Laudibus et noctis interdum rite peractis,Captamus somnum, si dederit sonitum.Cœperit et radiis Phœbus conspergere lucem,Hoc resonante sopor ocius omnis abit.
Nocte quadam putans in oratorio Nolam ad matutinas esse pulsatam.Lib. 9. cap. 51 :
Wido Cardinalis aliquando Abbas Cisterciensis cum missus fuisset Coloniam ad confirmandum electionem Ottonis, bonam illic consuetudinem instituit : præcepit enim ut ad elevationem hostiæ, omnis populus in Ecclesia ad sonitum Nolæ veniam peteret, sicque ut ad calicis benedictionem prostratus jaceret.Ermenricus Augiensis apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 336 :
Ita ut noctu ante tinnitum Nolæ hunc versum cantaret ante me :
Nolam etiam cum majori campana confundit Flodoardus lib. 2. Hist. rem. cap. 12. Giraudus in Vita S. Johannis Valentin. Episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1699 :O alumne tuos comprime luctus.
Nolis sonantibus ad altare Dei GenitricisTe Deum laudamus clara voce canendo pervenit. Nolam denique in Monasteriis pulsari ait Beletus cap. 86. seu ut habet Durandus lib. 1. Rationalis cap. 4. n. 11. in Choro.
Nolula, seu Dupla, Campana, quæ in horologio pulsatur, inquit Beletus cap. 86. et
ex eo Durandus lib. 1. Ration. cap. 4. n. 11.
Nolarium, Campanarium. Charta ann. 894. tom. 4. Miscellan. Baluzii :
Sicque veniens Ludermus Tullensis Episcopus ad eundem locum, Nolarium ipsius capellæ evertit, campanas cum vestibus sacerdotalibus secum detulit, ipsam capellam anathemathizavit, secundum Ecclesiasticam auctoritatem, omnesque qui ad prædictum locum deinceps attenderent, a liminibus Ecclesiæ Catholicæ repulit.