« »
 
[]« Nominales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 604c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOMINALES
NOMINALES, dicti quidam Philosophi, qui ut ait Aventinus lib. 6. Annal. Bojoar. ita appellati,
quod avari rerum, prodigi nominum atque notionum, verborum videntur esse assertores
 : seu ut ait Stephanus Episc. Tornac. Epist. 97.
verborum venditores
, ut qui juxta Heremannum de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 2.
in voce, non vero more Boetii antiquorumque doctorum, in re
, Philosophiam profitebantur ac docebant, qui inde Reales dicti. Ac Nominalium quidem dialectica,
ad exercitium disputandi vel eloquentiæ, imo loquacitatis et facundiæ
potissimum utilis habebatur, ut ait idem Scriptor. Hos porro
Dialecticæ hæreticos
appellat Anselmus Cantuariensis lib. de Verbi Incarn.
qui non nisi flatum, inquit, universales putant esse substantias
. Joan. Sarisberiensis Epist. 226 :
Nosti pridie Nominalium tuorum eo mihi minus placere sententiam, quod in sermonibus tota consistens, utilitatem rerum non assumpserit, cum rectum sapientibus indubium sit, quod res quærit Philosophia, non verba. Ut ergo compendiosius agam tecum meorum more Realium, etc.
Idem in Metalogico lib. 2. cap. 10 :
Adhæsi Magistro Alberico, qui inter cæteros opinatissimus Dialecticus eminebat, et erat revera Nominalis sectæ acerrimus impugnator.
Adde cap. 17. Vocalium præterea meminit Fragmentum Hist. Francor. sub Roberto Rege :
In dialectica quoque hi potentes extiterunt sophistæ, Joannes, qui eandem artem sophisticam Vocalem esse disseruit, Robertus Parisiacensis, etc.
Ebrardus Bethun. lib. contra Vald. cap. 1 :
Ne simus Nominales in hoc, sed potius Porretani.
De utraque secta copiose egit Cæsar Egassius Bulæus tom. 1. de Universitate Parisiensi ann. 1067. Vide præterea tom. 4. Miscellan. Baluzii pag. 581.