« Nomisma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 605a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOMISMA
NOMISMA, Demostheni, cæterisque Scriptoribus Græcis sumitur pro consuetudine, more, et
lege non scripta : inde nomen hoc hæsit nummo, quia ex privatorum more et consensu
institutus sit. Sed vox
Nomisma, maxime usurpata pro nummi figura ac imagine. Isonis Magistri Glossæ :
Nomisma, imaginem.Glossæ antiquæ MSS. :
Nomisma, moneta, nummorum percussio, forma ad nummos, solidus, vel pecunia.Gloss. Lat. MS. Regium :
Numisma, figura quæ in nummo fit, vel nummi percussura, id est denarius.Ita pro monogrammate quod in monetis describitur, usurpat Concilium Francoford. ann. 794. cap. 5. al. 3. de denariis :
Si autem nominis nostri Nomisma habent, et mero sunt argento, etc.Chronicon Colmariense 1. part. ann. 1274 :
Rex Rudolphus fecit novam monetam, imprimens Numisma Regis coronati.Sed
Nomisma sæpius pro ipso nummo usurpant Scriptores. Gloss. Ælfrici :
Numisma, scylling, i. dragma. Aimoinus lib. 4. de Miraculis S. Benedicti
cap. 26 :
Quatenus injuncto sibi operi aliquid subsidii impendendo, vel pauca largirentur Nomismata.Idem in Vita S. Abbonis cap. 6 :
Aureus calix, et numerosum argenti Nomisma.Idem in Sermone de S. Benedicto :
Æther pluit Numismata.Vide a nobis notata in Dissertatione de Nummis Byzantinis, et Paschasium Radbertum in Epitaphio Walæ Abbat. Corbeiensis pag. 513. edit. Mabillonii.