![[]](img/image.png)
NON PLEVINA, seu Defalta Nonplevinæ : vox Practicorum Anglic. Radulfus de
Hengham in Magna Summa cap. 8 :
Et ista defalta vocatur Gallice Nonplevine, et æquipollet naturaliter defaltæ post defaltam.Supra :
Caveat sibi reus deficiens quod infra 15. dies terram suam captam in manum domini Regis replegiet : quod si non fecerit ad calumniam petenti proximo die placiti amittet seisinam terræ sicut per defaltam post defaltam.Infra :
Captio tamen ut sanetur, defalta Nonplevinæ per legem dedici non potest.