« »
 
[]« 2 nona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 605b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NONA2
2. NONA, Pars fructuum nona. Charta Philippi II. Imper. ann. 1199. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 77 :
Nonam quoque de omnibus curtibus Regalibus inibi cum theloneo in civitate et piscina ad Salabingam curtem, etc.
Nonam ex agrorum cultu persolutam, docemur ex Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 147. 278. :
De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut Nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam Nonam cum sua lege persolvant.
Ubi Nona, est nona, ut loquimur, gerba, quæ præstatur ab eo qui agrum dominicatum et in beneficium datum colit : unde fluxit apud nos ejusmodi gerbarum præstatio. Ex quibus intelligendus Harigerus in Vita S. Landolini n. 13 :
Delegavit ad ipsam quietis eorum Basilicam Nonam fructuum suorum portionem, quia decimam alterius constaret esse Ecclesiæ.
Decima nempe fructus agri est Ecclesiæ cujus est districtus : Nona vero Ecclesiæ alteri delegatur, intuitu pietatis, ac si jure precario ejus olim fuisset. Charta Adalberti I. Toscani Marchionis pro fundatione Monasterii S. Caprasii ann. 884. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 211 :
Decimas et Nonas in ipsa ecclesia S. Mariæ in ipso castello venient, decimas ab ipso abbate et monachis, qui in ipsa ecclesia deserviant ; Nonæ vero exinde ad hospitale nostrum illic de ipso castello venient, pro animæ nostræ remedio pauperes reficiens.
Acta S. Forannani Abbatis Valciodorensis num. 11 :
Et ut hæc constitutio fixa et inconvulsa et immobilis permaneret in sempiternum, de villa scilicet Heidra et ex indominicatis beneficiis Nonam sibi retinuit, etc.
Et num. 15 :
Ob protectionem, advocatiam et defensionem prædictæ Walciodorensis Abatiæ, Nonam superius memoratam conditione retinuit supradicta.
Charta ann. 871. pro Monasterio S. Medardi Suessionensi, in Hist. S. Mariæ Suession. nuper edita a Michaele Germano pag. 432 :
Et Hospitalis Nobilium accipiat Nonam ex villis ipsius Abbatiæ secundum antiquam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum lignariis de Pivone ; et Hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Hatonis curtem.
Utramque scilicet ex prædiis quæ nonam et decimam præstabant. Fragmenta Capitular. edita ex [] MSS. a Baluzio pag. 362 :
Nonæ vero et decimæ tantum de annona, legumine, vino, fœno, et nutrimine, et omnis generis animalium dandæ sunt.
Nonæ et decimæ, una simul ex prædiis interdum persolvebantur, Ecclesiis scilicet quarum ea fuerant, quæque ab iis in beneficium vel precariam data fuerant ; ac Nonæ quidem jure colonario, Decimæ vero jure Ecclesiastico. Nam cum earum essent prædia, nulli decimæ alteri Ecclesiæ obnoxia erant : si vero alienarentur, Decimæ iis reservabantur una cum Nonis. Capitularia Caroli M. lib. 1. cap. 163. 157. :
Ut qui Ecclesiarum beneficia habent, Nonam et decimam ex eis Ecclesiæ, cujus res sunt, donent : et qui tale beneficium habent unde ad medietatem laborent, de eorum portione proprio Presbytero decimas donent.
Ubi Nonæ et decimæ præstantur a beneficiario ; decimæ vero tantum a medietario de sua portione. Quippe ex Lege Longob. lib. 3. tit. 3. § 1. Carol. M. 61. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 89. 154. :
Decimam unusquisque homo dare tenetur.
§ vero 2. ejusdem Legis Longob. Carol. M. 60. præcipitur,
ut quicunque de rebus Ecclesiasticis beneficia habent, pleniter secundum morem regionis Nonas et decimas donent absque ulla diminutione
. Concil. Tullense ann. 859. cap. 13 :
Ut de rebus Deo sacratis saltem Nonæ et decimæ Ecclesiis quibus jure debentur, fideliter ab iis, a quibus retinentur, ministrentur. Quia si de proprio, Deo ex voto offeruntur, multo magis divino in Lege præcepto, post redhibitionis oblationem, quinta pars insuper ejus ministris jure offertur.
Id etiam præ cæteris firmant Chartæ complures. Charta Caroli Calvi apud Baluzium in Append. ad Capitular. num. 72 :
Sed et medietatem decimæ ac Nonæ quæ de rebus ipsius Ecclesiæ ab iis, qui iis utuntur, exigi solent.
Charta Rodulfi Regis Franc. ann. 933. apud Perardum in Burgundicis :
Si autem hæ res præfatæ de Episcopatu tractæ fuerint, Nonas et decimas, sicut mos Ecclesiarum est, sine alicujus contradictione persolvant.
Charta Gilleberti Comitis Heduensis ex Tabulario Flaviniacensi ann. 942 :
Ergo donamus ei a die præsenti mansum unum et dimidium ea ratione S. Stephano,... ut Nonas et decimas, sicut statutum, prædicta Ecclesia recipiat.
Ita Decimas et nonas simul ab iis qui res Ecclesiasticas in beneficium tenebant, vel in precariam, præstitas docent Concilium Francoford. ann. 794. can. 25. al. 23. Turonense III. can. 46. Suession. II. can. 6. Moguntinum ann. 813. can. 42. Meldense cap. 62. Valentinum III. ann. 855. can. 42. Wormatiense cap. 53. apud Saponarias cap. 13. Capitul. Gregorii IV. PP. cap. 5. Capitul. ann. 779. cap. 13. Capitul. 1. ann. 809. can. 9. Capit. 1. Caroli M. incerti anni cap. 56. Capit. 4. ann. 819. can. 5. Capit. ann. 823. can. 1. Liber 1. Capitul. cap. 95. 89. lib. 2. cap. 21. lib. 4. cap. 49. lib. 5. cap. 92. 127. 145. 158. 198. 276. Addit. 4. cap. 132. Capit. Caroli Cal. tit. 6. cap. 63. tit. 32. cap. 6. Capit. Compendiense ann. 868. cap. 6. Præceptum Ludovici Pii de Eulania, et aliud Caroli C. de Monte aureo in Spicilegio Acheriano tom. 12. Testamentum Henrici Episcopi Eduensis apud eumdem Acherium, Acta Episcoporum Cenom. pag. 245. 263. apud Mabillon. tom. 4. Analect. Joannes VIII. PP. Epist. 121. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 3. Hariulfus lib. 3. cap. 3. etc. Vide præterea Monasticum Anglic. [] tom. 2. pag. 399. et Seldenum in Hist. Decimar. cap. 6. sect. 7. pag. 113. Marcam. in Hist. Beneharn. lib. 1. cap. 28. n. 15. 16. et Dominicum lib. de Prærogativa alodior. cap. 11. num. 10. Prodiit Londini anno 1807. liber inscriptus
Nonarum Inquisitiones in curia Scaccarii tempore regis Edwardi III
.