« Nonnus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NONNUS
NONNUS. Papias :
Nonnos vocamus majores ob reverentiam : nam intelligitur paterna reverentia.Hausit a Regula S. Benedicti cap. 62 :
Juniores autem Priores suos Nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia.Arnobius Junior in Psal. 105 :
Si ille qui sanctus vocatur et Nonnus sic agit, ego quis, aut quotus sum, ut non agam ?Et in Psalm. 140 :
Adulantes nobis invicem, in præsenti positi sanctos vocamus et Nonnos.Synodus Aquisgr. ann. 817. cap. 54. et ex ea Additio 1. Ludov. Pii cap. 54 :
Ut qui præponuntur, Nonni vocentur.Hac notione Cæsarius lib. 1. cap. 7. et 27. Nonni vocabulum præmittit quandoque Monachorum seniorum appellationibus :
Sicut mihi dicere solitus erat Nonnus Conradus senex Monachus noster.Alibi :
Hæc mihi dicta sunt a Nonno Frederico Monacho.Quibus in locis Nonnus Monasteriorum Præfectum vel Abbatem haud significat, ut perperam censuit vir doctus, sed Domnum. Ita etiam in libro Usuum Cisterciensium cap. 98. extremo concipitur formula brevis Monachi defuncti :
1. Aug. obiit in Monasterio N. Nonnus N. de N. Sacerdos et Sacrista ejusdem Monasterii, etc.Vita Caroli Abbatis Villariensis n. 13 :
Una cum Nonno Waltero, tunc simplici Monacho postea Abbate Villariensi.Salomon Episc. ad Dadonem Episc. :
Vetus Charta, seu Tabula officialis Casinensis, apud Arnold. Vion lib. 2. cap. 61 :Ut sicut Nonnus scripsit felixque SacerdosHieronymus noster, sanctus, sapiensque magister.
Vicarius ordo postulat, ut in hac futura ebdomada canat Nonnus Amicus Missam : Epistolam frater Desiderius legat : Evangelium, Responsorium et Versum frater Vincentius canat : Lectionem memoriter frater Thomas legat : Lucernam frater Andreas procuret : Coquinæ servitium Nonnus Remigius cum fratre Macario faciat : Lectionem ad mensam frater Antonius legat : ad collationem vel ad Capitulum frater Maurus legat : ad servitium Ecclesiæ Nonnus Jacobus cum fratre Basilio ministerio succedat.Adde Smaragdum in cap. Regulæ 63. et Chronic. Monast. de Fontanis cap. 10. Sed et apud S. Columbanum Epist. 4. S. Petrus clavicularius, et communis omnium Nonnus dicitur. Vocem Egyptiacam quidam putant, alii ex Domnus effictam, Salmasius parum consulte ex μόνος, Fletwoodus in Sylloge vett. Inscriptionum pag. 386. a νέννος, avunculus, νάννη, matertera. Italis etiamnum, Nonno, avus dicitur, pater patris, vel pater matris atque etiam pater mariti, ut avia, la Nonna.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nunus, Eadem notione. Vetus Inscriptio apud Fleetwoodum pag. 386 : Donata Nuno suo Tertullo cum filia sua in pace.
Nonnæ, Sanctimoniales, præsertim antiquæ et senes virgines, aut sacræ viduæ : sicut enim
Nonnus reverentiam paternam, ita Nonna maternam denotat. Hieronymus Epist.
22. ad Eustochium :
Illæ interim quæ Sacerdotes suo viderint indigere præsidio, eriguntur in superbiam, et quia maritorum expertæ dominatum, viduitatis præferunt libertatem, Castæ vocantur et Nonnæ, et post cœnam dubiam Apostolos somniant.Adde eumdem in Præfat. ad Vitam S. Hilarionis. Vetus Scheda de Ordinatione Episcoporum edita in Appendice ad Capitularia Regum Franc. :
Pro ancilla Dei sacrata, quæ a Francis Nonna dicitur.Vetus Chronicon Francicum editum a Lambecio :
Anno 3. Ludovici factum est Concilium magnum in Aquisgrani in mense Augusto, et præceptum est ut Monachi omnes cursum S. Benedicti cantarent ordine regulari, et duo Codices scripti sunt, unus de Vita Clericorum, et alter de Vita Nonnarum.Waldramnus ad Salomonem Episcopum :
Vita S. prudentii Martyris lib. 4 :Turba Sacerdotum, Monachorum corpus inerme,Nonnæ cum viduis, pauper, inopsque phalanx.
Nonnæ velatæ, in Synodo Moguntin. ann. 742. sub S. Bonifacio cap. 13. et in Capitul. lib. 5. cap. 2. Visiones Flotildæ :Protinus audivit Sanctus, quod Nonna petivit.
Audivit quod Nonna fieri deberet.Utuntur hac voce Capitul. Caroli C. tit. 26. cap. 4. etc. Synodus Augustana can. 5. Concil. Rom. ann. 743. can. 5. Concil. Rom. ann. 743. can. 5. Concil. Liptinense can. 6. Stephanus II. PP. in Respons. cap. 7. S. Bernard. Epist. 114. S. Bonifac. Moguntin. Epist. 19. Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 27. Walafridus Strabus de Vita S. Galli cap. 16. Paulus Diacon. Neapolit. in Vita S. Mariæ Ægypt. cap. 17. Vita S. Gudilæ cap. 8. Vita S. Deicoli Abb. n. 38. Baudovinia in Vita S. Radegund. cap. 4. etc. Le Roman d'Aubery MS. :
Infra :Se None n'est, ou rancluse au monstier.
Nunna, in Legibus Alvredi Regis Westsaxiæ cap. 20. apud Brompton. et Henr. I. Regis Angl. cap. 73. et in Gloss. Ælfrici, nec non in Miraculis S. Letardi, tom. 6. Maii pag. 441. Vide Rosweidum in Onomastico ad Vitas Patrum.Nonne devint, et le siecle laissa.
Nonnanes, Nunnones, Monachi et Sanctimoniales. Monachi. Concilium Cloveshovense
ann. 747. cap. 19 :
Monachi sive Nonnones. Nunni,in cap. 20. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 78. 143. :
Eorum custodiam habeant Canonici, vel Monachi atque Nonnanes, ne detur eis occasio maledicendi.Tradit. Fuldenses lib. 2. cap. 38 :
Totum et ad integrum tradiderunt coram testibus, et Regenburgis ad ipsas reliquias, quas Einhildis Abbatissa donavit, et tradidit illis Nonnanis ad Milizze, quorum nomina subscripta sunt, etc.
Nonnanes, Monachæ. Capitula ejusdem Caroli M. ann. 789. cap. 3 :
De Monasteriis minutis, ubi Nonnanes sine regula sedent.Concil. Liptin. cap. 6 :
Ut Episcopi puellarum Monasteria diligentissime perscrutentur, quomodo primum ipsa Abbatissa sic se contineat, aut caste vivat ; deinde seu diligenter discutiantur Nonanes, ne adulterium et fornicationes faciant, et hoc a præpositis Monasteriorum summopere inquiratur.Eadem habentur in Capitul. S. Bonifacii Mogunt. cap. 13. Idem Carolus M. in Capitulare 5. ann. 803. cap. 2 :
Cæteri Clerici et Nonnanes disciplinam corporalem et carceris custodiam sustineant.Charta Aldrici Episcopi Cenoman. in ejus Vita num. 36 :
Tertia tribuatur Canonicis et famulis S. matris Ecclesiæ et Nonnanis, quæ in ea quotidie oblationes Deo offerunt.
Noniales, Eadem notione, ni legendum sit Moniales, vel Nonnanes. Testamentum
Armandi d'Alegre ann. 1263. ex Tabulario Casæ-Dei :
Margaritam et Aelis filias meas Noniales et donatas damus de las Chesas, et ipsam domum pro eis instituo in inhæredes, quamlibet earum in mille solidis Podiensibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nonnaicus, Monachicus. Puella quædam in habitu Nonnaico, in Vita S. Liobæ Abb. sæc.
3. Benedict. part. 2. pag. 258.L. , 1840–1850.
Nonnosus, Senex monachus, in libro de Translat. Sanguin. Domin. in præfat. apud Pertz.
Scriptor. tom. 4. pag. 447.P. , 1766.
◊ Nonnetier inter
suppellectilem domesticam recensetur in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph.
reg. ch. 342 : Un petit Nonnetier, une nappe, trois draps à lit, etc.