![[]](img/image.png)
NOTABILIS, Suspectus, nota dignus. Literæ Henrici III. Angl. Regis ann. 1262. apud Rymer.
tom. 1. pag. 737 :
Præsertim cum ipse nullo prorsus tempore aliquem de regno nostro Notabilem reddiderit, nec dissensionem seu discordiæ scrupulum cum aliquo ex aliis alio prætextu habuerit.Aliquot e Latinis Scriptores hanc quoque vocem interdum in malam partem acceperunt, ut Quintilianus :
Notabile verbum et veluti macula.Rursus :
Notabilia ad reprehensionem. Notabilis fœditas,apud Plinium lib. 36. cap. 5.
P. , 1766.
◊ In malam partem accipitur
hæc vox, in Homag. Guill. de Petra pertusa ann. 1217. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 23 :
Tenebo fideliter frontariam contra ipsos ; quod nisi facerem, tanquam infamis ab omnibus de cætero et Notabilis haberer. Notauble,pro Notable, Insignis, illustris. Chartul. S. Benign. Divion. :
Ce sont les personnes Notaubles et seculares, qui furent présens à Dyjon le 17. jour du mois de May l'an 1350. quant messire Jehans de France duc de Normandie, à cause dou bail de Philippe duc de Bourgogne meindre d'aage, reprit de frere Pierre abbé de S. Benigne de Dyjon.