« »
 
[]« Novale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 614a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVALE
NOVALE, Novalis Ager. Varie hæc vox accipitur : interdum enim pro terra proscissa, quæ anno cessat, interdum pro agro, qui de novo ad cultum redigitur. Petrus Crescentius lib. 2. de Agricult. cap. 18 :
Ager, qui Novalis ab antiquis sapientibus vocatur, est duplex : unus quidem, qui primum ad cultum redactus est : alter autem, ad quem interpositis quibusdam quietibus necesse est suam redire novitatem, sicut est ager, qui duobus annis seminatur, in tertio quiescit, etc.
Gloss. MS. : Novalis ager est primum proscissus, vel qui alternis annis vacat, causa novandarum virium. Novalia enim semel cum fructu, et semel vacua sunt. Novalia, agri a novando per singulos annos dicti. Novales campi, ut silvæ nuper satæ. Eadem ferme habet vetus Agrimensor pag. 299.
Novale, priori notione. Papias : Novalis ager dicitur, qui vacat anno intermisso.[] Glossar Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Novale, Nouveau garet. In Gloss. Lat. Gall. Gaschiere. Lex 30. D. de Verbor. signif. : Novalis est terra præcisa vel quæ anno cessavit, quam Græci νεατήν vocant. Glossæ : Νεατός, Novalis, novalis terra. Νέασις Theophrasto, et νέασις χειμερίη, prima terræ aratio, quæ proxime sequitur τὸν ἄροτον, i. sementem. Gloss. Lat. MS. Regium : Novale, nova cultura. Novales campi, culturæ dediti. Lactantius ad 12. Thebaid. Statii :
Novalia, agrorum loca, quæ verno tempore scrobibus factis vinetis aptantur.
Joannes Sarisberiensis lib. 1. Policrat. cap. 2 :
A Novalibus suis arcentur agricolæ, dum feræ habeant vagandi libertatem.
Novale, vel Novalem agrum altero significatu sumi potissimum in Chartis Pontificiis observat Innocent. III. PP. in Decretal. Greg. lib. 5. cap. 21. pro agro scil.
qui de Novo ad cultum redigitur, de quo non extat memoria, quod aliquando cultus fuisset
. Gloss. antiquæ MS. : Novales campos, vel silvas nuper satas. Vita S. Pirminii cap. 20 :
Excolentes diu infertilia, gratissima ex eis reddidere Novalia.
Vetus Charta apud Joach. Vadianum lib. 3 :
In Novali loco, qui Abbacella nuncupatur... Basilicam ad servitutem Dei condidi.
Alia Abbatis Fusniac. ann. 1237 :
In hanc formam pacis amicabiliter convenimus, videlicet quod hoscum Houdini et boscum ad Tilium cum Novali vel sarto adjacente predicto bosco, etc.
Hinc
Novale Novare, Ad cultum reducere, proscindere. Tradit. Fuld. lib. 3. cap. 29 :
Novale quoddam in Hogebach Novavit, quod 22. solidos persolvit.
Et cap. 35 :
In silva Branvirst cœpit Novare Novale, ut in Ecclesia Fuldensi suo labore acquireret sibi nomen et sempiternum memoriale.
Vide Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 188.