« »
 
[]« 4 novena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 615b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVENA4
4. NOVENA, Decimarum pars apud Indos Hispanos, de qua sic in Synodo Limæ ann. 1586. inter Hispanica tom. 4. pag. 444 :
Ut Indorum Hispanorumque Parochi intelligant quales et cujus quantitatis sint quatuor Novenæ et Tres Novenæ, et qualis fiat decimarum distributio ; et ut non prætendant ignorantiam ejus quod facere debent, declaramus et advertimus quod decimæ cujuscumque beneficii vel doctrinæ, partis vel loci, in quibus decimæ solvantur, dividuntur in quatuor portiones, juxta erectionem hujus archiepiscopatus ; quarum una portio spectat ad nos, et alia ad præbendarios et reliquos ministros nostræ sanctæ Ecclesiæ cathedralis, et ex reliquis duabus fiunt novem partes, quarum duas, quas Novenas appellamus, accipit sua regia Majestas, quæ ad ipsum pertinent : aliæ quatuor partes, quas quatuor Novenas vocant, spectant ad Rectores decimarum et reliquorum beneficiorum, dempta octava earum parte, quam percipit sacrista ; reliquæ tres partes quæ remanent ex novem primæ divisionis dividuntur iterum in duas, quarum una quæ Novena et media dicitur, spectat ad Ecclesiam dicti Rectoris, tam Hispanorum quam Indorum ; et altera medietas, quæ est alia Novena et media, pertinet ac debetur xenodochiis tam Hispanorum quam Indorum.
Rursus memorantur Novenæ eod. tom. pag. 423. 442. et 443. []