« Novendium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 615c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVENDIUMNOVENDIUM, Luctus novem dierum qui, ut ait Donatus, parentalia concludit, quique apud
Latinos Novendial appellabatur, ut testatur Augustinus, qui in exequiis
Christianorum nonum hunc diem celebrari improbat. Gloss. Lat. Gr. :
Novendialia, Ἔννατα ἐπὶ νεϰροῦ αγόμενα.Alcuinus lib. de Divin. offic. sub finem :
Quod autem apud aliquos nonus dies celebratur et vocatur, Novendialis, Augustinus in libro Quæstionum redarguit, maxime, cum nullus Sanctorum hoc fecisse probetur, cum sit consuetudo Gentilium.

