« »
 
[]« Noverca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVERCA
NOVERCA, Mater uxoris. Charta Thossiacensis in Dumbis ann. 1462 :
Petrus Bonet nomine Philibertæ, relictæ Joannis de Columberio, ejus Novercæ, et Joannetæ filii dicti Columberii ejus uxoris confitetur, etc.
Noverca. Hygenus de Castrametatione :
Iniqua loca, quæ a prioribus Novercæ appellantur, omni modo vitari debent.
Occurrit apud Agrimensores : metaphora ducta a novercis, quod genus mulierum solet esse pessimum, ut est apud Anonymum de Mirac. in Circumlatione S. Ursmari per Flandriam, num. 4. et apud Menandrum :
Δεινότερον οὐδὲν ἄλλο μητρυῖας ϰαϰόν.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Novercari, More novercæ se habere, sevitiam novercæ exercere, Johanni de Janua ; Soy avoir en maniere de marastre, forcener, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. μητρυιάζειν, in Glossis Lat. Græc. Sidonius lib. 7. Epist. 16 :
Quorum imbecillitati quodammodo Novercaretur.
Charta ann. 1213. tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 757 :
Ne rerum effectui racionabilium diuturnitate temporum oblivio valeat Novercari. Novercans,
in Epistola Friderici II. Imper. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1194. Novercante maris et temporis qualitate, in Annal. Genuens. lib. 6. ad ann. 1227. Novercante Fortuna, in Literis ann. 1440. apud Rymer. tom. 10. pag. 782. et alibi : quod improbat Vossius lib. 4. de Vitiis sermonis.