« »
 
NOVITAS 1, NOVITAS 2, NOVITAS 3, NOVITAS 4.
[]« 1 novitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 616b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVITAS1
1. NOVITAS, Dignitas, seu muneris initia, adeptio. Charta A. Archidiaconi de Bria ann. 1232. ex Tabulario Meld. fol. 65 :
Notum facimus, quod nos pro Novitate nostra....... licentiam faciendi demandam in nostro Archidiaconatu..... concessit
Episcopus Meldensis. Constitutiones MSS. Cluniac. ann. 1301. ex Archivo B. M. Deauratæ :
Statuimus, Abbates nostri et Priores in suis Novitatibus, et post factam eis commissionem et datam administrationem, etc.
Charta Philippi Franc. Regis ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 28. col. 2 :
Tenebuntur autem Majores dictæ Ecclesiæ (S. Mederici,) tam Major clericus quam laicus....... jurare in Novitate sua sine dilatione et diffugio, in præsentia Præpositi Parisiensis.
Infra :
Consimile vero sacramentum vice versa sine dilatione et diffugio tenebuntur facere Præpositi Parisienses....... in Novitate sua.
Rursum occurrit in Statutis Collegii Burgundici ann. 1335. ejusd. Hist. tom. 5. pag. 641. col. 2. Novitas regni, in Litteris Ludovici XII. Regis Franc. ann. [] 1498. quo regnum adeptus est, apud Ludewig. tom. 6. pag. 119.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1197. ex Tabul. S. Petri Carnot. :
Prior S. Romani per se poterit tailliare homines suos pro justis auxiliis meis ita quod iidem homines non graventur, videlicet pro Novitate miliciæ, meæ, etc.
[]« 2 novitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVITAS2
2. NOVITAS, Usurpatio, cum quis alium interpellat in jure suo, Practicis nostris Nouvelleté. Querimoniæ Flandrensium ad Anglos ann. 1402. apud Rymer. tom. 7. pag. 277 :
Præsertim cum per habitatores ipsos Flandriæ nulla est commissa super Anglicos Novitas... tantum facere dignemini, ut præfatæ Novitates et consimiles amodo cessent, et factæ, prout decet, restituantur.
Regestum Parlamenti ann. 1379. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 165 :
Dicereturque dictum Cardinalem et Comitem eorum causam seu causas in casu Novitatis et saisinæ contra dictum avunculum nostrum lucratos fuisse.
Eadem verba in casu Novitatis et saisinæ leguntur in Arresto ann. 1531. inter Privilegia Equitum S. Johannis Hierosol. en matiere vel cas de saisine ou de Nouvelleté, in Consuetudinibus Blesensi art. 20. et Insulensi tit. des matieres possessoires : quod accidit, cum possessor agit in eum, a quo interpellatur in possessione. Porro celui qui se plaint en cas de Nouvelleté, ut habet auctor du grand Coutumier cap. 21. pag. 151.
se doit garder de dire, qu'il soit dessaisi ou depouillé de sa saisine, car il ne pourroit pas intenter la Nouvelleté, s'il ne possedoit ou contendoit posseder
. Plura vide apud de Lauriere in Glossario juris Gallici in vocibus Complainte et Nouvelleté : quam posteriorem vocem probat Cl. Vir interdum accipi pro novis rebus seu turbis recens excitatis, ut apud Guillelmum de Guigneville in suo Pelerinage MS. :
Mais pour ce que je me suis teue,
Maintenant êtes revenue
Pour faire vos Nouvelletez,
Par lesquelles vous m'excitez
A maintenant tencier à vous
Par tres grande ire et grand couroux.
Simili significatione etiamnum dicimus Nouveautez. Vide supra Novalitas.
[]« 3 novitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVITAS3
3. NOVITAS, Ager, qui de novo ad cultum redigitur. Charta Droconis de Melloto ann. 1233. ex Tabul. Major. monast. :
Concessimus abbatiæ Majoris monasterii et priori Meduanæ decimas omnium Novitatum, quæ fiunt et fient in castellaria Meduanæ, videlicet decimam redituum, qui nobis provenient et provenerunt de extirpatione forestæ nostræ de Meduana.
Vide Novale, secunda notione, et infra Novitus.
[]« 4 novitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOVITAS4
4. NOVITAS, Juventus. Chron. Alber. ad ann. 881. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 58 :
Incidit (Ludovicus) in languorem, quo quasi fractus in Novitate a vita est præruptus : et regnavit Karlomannus frater ejus.