« »
 
[]« Nuclearius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 619c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUCLEARIUS
NUCLEARIUS, Nuclearium. Johan. de Janua : Nuclearius, Arbor quæ fert nuces ; Nuclearium, Idem, vel locus, ubi nuces crescunt : Lieu où croissent les noyers, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Gloss. Lat. Gall. : Nuclearius, Noyer, arbre. Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1140. pro Monasterio Vallis Secretæ apud Sammarthanos in Gall. Christ. :
In qua præfata Ecclesia, quæ antiquitus habebat, retinet Nuclearia.
Bernardus part. 1. Ordinis Cluniac. cap. 175 :
Granatarius vero per consuetudinem ornasse debet totum pistrinum de intus foliis Nuclearii.
Nucleatorium, Ager nucleariis consitus. Historia Episcoporum Autissiod. cap. 20 :
Agrum quoque Genusiacum, vel Talnisiacum, cum Nucleatorio sitos in territorio Santonico.