« »
 
[]« Nullificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 620b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NULLIFICARE
NULLIFICARE, Contemnere. Tertull. adv. Psychic. cap. 15 :
Qui manducat, ne Nullificet non manducantem.
Gr. μὴ ἐξουθενείτω,
Non spernat
, in Vulgata. S. Hieronymus Epist. 135. ad Sun. et Frotel. ἐξουδένωσας,
non putatis transferendum despexisti ; sed secundum disertissimum istius temporis interpretem Nullificasti, seu annihilasti, vel annullasti
. Versus Euceriæ lib. 4. veterum Epigrammatum :
Nunc simul optemus dispectis piscibus ergo
  Delicias magni Nullificare freti.
Libellus Precum Marcellini et Faustini :
Et si non est dubitandum paucos Episcopos esse pretiosos de merito Confessionis, et inviolabilis fidei, multos vero Nullificari hæreseos vel prævaricationis, etc.
Utitur etiam Commodianus Instruct. 80. Vide Nihilari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nullificamen, Contemtio. Tertull. lib. 3. adv. Marcion. cap. 7 :
Ignominia hominis et Nullificamen populi.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nullificatio, Eidem Tertull. lib. 4. adv. Marcion. cap. 14 :
Quæ ignominia ? quæ Nullificatio ?