« »
 
[]« Numeratores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 621c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUMERATORES
NUMERATORES, alias Campipartores, qui a dominis feudalibus statuuntur ad numerandos in agris mergites, seu garbas, pro decimis, vel campiparte. Charta ann. 1179. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 101 :
Additum est etiam, quod tempore messionis homines nostri a domino de Bellovillari sibi postulare debeant assignari, quorum unus apud Lu et Matrisvillam, alius apud Bellovillare fungatur officio numerandi, quos vel eorum aliquem, si nostris hominibus usque ad quartam diem distulerit, assignare licebit hominibus nostris Numeratore carentibus in quarta die et deinceps, adhibito duorum testimonio, et eorum testium juramentis domino de Bellovillari solvere campipartem. Qui vero ad Numerationis officium vocabuntur, accitis hominibus nostris, in præsentia domini de Bellovillari, tactis sacrosanctis jurare videbuntur, quod nec spe lucri, nec amoris, aut odii causa suæ differrent Numerationis officium adimplere, etc.
Alia ann. 1217. ibid. 228 :
Ita ordinamus et dicimus, quod Abbas et Canonici Valleienses nullam habent auctoritatem et potestatem ponendi Numeratorem, vel Campartitorem in terra Capituli, etc.
Vide Campipars. et Guerard. Proleg. Chartul. S. Petri Carnot. § 134.
Numeragium, Jus ipsum constituendi Numeratores. Charta Odonis Episcopi Parisiensis ann. 1197. in Magno Pastorali Eccles. Paris. lib. 8. Ch. 24 :
Quitavit Capitulo B. M. Paris. ventas, Numeragium, justitiam et omnem jurisdictionem, etc.
Occurrit rursum in Charta seq. Adelæ Reginæ Franc. anno 1197. et Chartis 25. 26. Dederunt Numeragium seu campipertagium, in Charta ann. 1259. ex Chartulario B. M. de Bono-nuncio Aurelianensi.
P. Carpentier, 1766.
Mergites in agris pro decimis vel campiparte numerandi officium, ad majorem interdum pertinens ; unde Numeragium appellabant, quod eam ob causam illi solvebatur, atque inter illius jura recensebatur. Chartul. Floriac. fol. 117. v°. :
Noverint universi, quod cum Petrus de Montigniaco perciperet in decimis et terragiis nostris in parochia de Messeriis, ratione majoriæ, vel alia ratione, ut dicebat, decimas et terragia sigali, mixteoli, et aliarum segetum, et stramina, et jarbarum Numeragii, videlicet unam jarbam a quolibet cui numerabat.
A domino feudi, cujus proprie erat ejusmodi jus, illud habebat major vel quivis alius, ut colligitur ex eodem Chartul. fol. 188. v°. :
Quilibet homo, in cujus terris prior habet Numeragium, etc. Nombraige,
eodem sensu, in Charta ann. 1361 :
Toutes les rentes, cens et Nombraiges, que icelui Guillaume Machepel avoit et pouvoit avoir au terroer d'Esguillemont.
Vide supra Decimæ Numeratæ.