« »
 
[]« Numida » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 622c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUMIDA
NUMIDA, Qui vendit herbas, vel qui alit pecora ad vendendum, in Glossis Isid. Paulo aliter Festus : Numidas dicimus, quos Græci Nomadas, sive quod id genus hominum pecoribus negotiatur, sive quod herbis ut pecora aluntur. In diversis gentibus Νομάδες a Νομεύειν, Pascere, dicti sunt armentarii vagi, qui cum pecoribus suis pascua et mansiones sæpius mutabant, nullam fixam sedem seu habitationem habentes. Plinius lib. 5. cap. 3 :
Numidæ vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est, domus plaustris circumferentes.
Eorum mores et plaustra descripsit Hippocrates lib. de Aere, locis et aquis, sect. 3. Adde Ammianum lib. 31. cap. 6. et Isidorum lib. 9. cap. 2. ubi Numides et Numidas scribit.