![[]](img/image.png)
NUNNATIO.
Arabes habent tantum tres vocales, a, i, o, et Nunnationem. Joan. Heyman. in not. ad Epist. Jacob. Christman. pag. 321. tom. 2. Syllog. epist. a Burman. Per Nunnationem autem illam, oun pronuntiatur noun in fine vocabulorum, quod additur infinitivis et accusativis. Nasalis vero dicitur hæc pronuntiatio. Ex animadversionibus D. Falconet.