« »
 
[]« Nusca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 627a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUSCA
NUSCA. Gloss. Theodisc. : Fibula, Nusca. Item : Lunula, Nucula, f. Nuscula. Leges Angliorum et Verinor. tit. 6. § 6 :
Mater moriens filio terram, mancipia, pecuniam dimittit : filiæ vero spolia colli, id est, murænas, Nuscas, monilia, inaures, vestes, armillas, etc.
Charta ann. 1320 :
Et tres Nuscæ auri cum gemmis pretiosis, etc.
Charta Goffridi Comitis Andegavensis in Tabular. Vindocinensi :
Pro qua (Ecclesia) dedit ipsi Lancelino nummorum solidos mille, et suæ uxori duas Nuscas aureas in pretio 10. librarum, etc.
Chartam integram descripsit Gallandus lib. de Franco alodio pag. 283. Quibus sane locis ut musca legendum pro Nusca fere putem, facit Hugo Plagon vetus Interpres Will. Tyrii lib. 18. cap. 31. qui hæc verba,
murenulæ, inaures, periscelidæ
, vertit Mousches fermaus. In Glossario enim laudato fibula idem est quod Nusca. Vide Musca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constantior est Nuscæ lectio, ut assentiamur Cangii conjecturæ.
Nusca una de aureo
, in Charta ann. 1053. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 203.
Scrinium eburneum et in eo Nuscæ aureæ quinque, armillæ duæ
, apud Fred. Schannattum Vindem. Liter. pag. 9. Vide Nosca. In Glossario Schilteri : Nuosci, Fistulas, ubi notatur f. legendum Fibula. Deinde
Sine Nuschin, Poculum
ab eodem Schiltero redditum Rythm. de S. Ann. v. 651. At Scherzio in Not. Nuschin est Fibula, spinter. Gloss. Florent. : Nusca, Fibula, Nusculi, Lunula. Vocabul. Lat. Germ. Spinter, Nuschel. Vectoris est proprie spinter parvumque monile. Hæc in laudato Schilteri Glossario. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 1106. voce Nusca. Haud scio an idem sit vox Noials, quam usurpat le Roman de la Guerre de Troyes MS. : []
Li Rois fu sages et cortois,
Les resnes as Noials d'orfrois,
Ot pris dou pallefroi Hellaine,
Il tot seul la conduit et maine.
P. Carpentier, 1766.
Anonym. de Casib. monast. Farf. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col. 285 :
Nuscam auream feminam.
Et col. 293. Nuscas tres aureas femineas inter monilia enumerat. Vide supra Nodellus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris vero Nusque appellatur, Oculi angulus interior. Lit. remiss. ann. 1481. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 722 :
Le suppliant atteigny icellui François d'un des forcherons de la fourche par le visaige, entre la Nusque du nez et l'ueil.