![[]](img/image.png)
NUTIO, Concil. Legion. ann. 1012. can. 26 :
Si Miles vero in Legione in solo alterius casam habuerit, bis in anno eat cum domino soli ad junctam ; ita dico, ut eodem die ad domum suam possit reverti : et habeat dominum qualemcumque voluerit, et faciat de domo sua sicut super scriptum est, et ulli domino non det Nutio.An noctem ? adeo ut sensus sit, Militem domino debere diem ad junctam, non vero noctem, quod statutum sit, ut eodem die ad domum suam possit reverti.