« »
 
[]« Nutrimen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 627c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUTRIMEN
NUTRIMEN, Nutrimentum, Nutritura, Nutricatus animalium, ex quo decimæ penduntur Ecclesiis.
Nutrimen. Regula Canonicorum cap. 122. ex Synodo Aquisgranensi :
Loca eis congrua attribuant, in quibus Nutrimina fiant, unde necessaria pulmenta habeant.
Capit. Caroli Mag. lib. 2. cap. 21 :
De omni conlaborato, et de vino, et fæno fideliter et pleniter ab omnibus Nona et Decima persolvatur. De Nutrimine vero pro decima sicut hactenus consuetudo fuit ab omnibus observetur.
Lib. 4. cap. 40. lib. 5. cap. 146 :
Ut de frugibus terræ et [] animalium Nutrimine Nonæ et Decimæ persolvantur.
Adde Chartam ejusdem Caroli Mag. tom. 3. Analect. Mabillonii pag. 266. Aliam ann. circiter 888. apud D. Calmet. in Probat. Hist. Lotharingiæ tom. 1. col. 313. Canones Hibern. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 15. et Edictum Rotharis Regis Longobard. tit. 92. § 4. 232. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc expono Nutrimen, quod occurrit in Vita S. Deodati Abb. tom. 3. SS. April. pag. 274 :
Enituit... quoddam Dei servorum cœnobium... ex cujus sacro Nutrimine puer insignis pullulat Deodatus.
Ubi Nutrimen, quod Educatio reddunt viri docti, metaphorice dictum, atque ad Monachos una nutritos et educatos translatum existimo.
Nutrimentum. Greg. Mag. lib. 1. Dial. cap. 9 :
Placet tibi, Domine, ut de Nutrimentis matris meæ manducare non possim, ecce enim gallinas, quas nutrit, vulpes comedit.
Epistola Episcoporum Galliæ ad Ludov. II. Reg. cap. 14 :
Laborent et excolant terras,... faciant Nutrimenta congrua et necessaria.
Vulfinus Pictaviensis Episc. in Vita S. Juniani Abbatis cap. 15 :
Pullorum Nutrimenta plurima congregavit, quorum carnibus infirmorum inopiam sustentaret.
Charta Guillelmi Forcalcariensis Comitis ann. 1180 :
Concedo eidem domui in perpetuum pascua omnibus animalibus et Nutrimentis suis, ut libere et absque omni exactione seu consuetudine ipsa animalia seu Nutrimenta in toto meo Comitatu pascantur et nutriantur.
Donatio ann. 1121. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 15 :
Si eam ipsi Monachi (Claræ-vallis) in sua proprietate et dominatu retinuerint, et arando et fodiendo laboraverint, et de Nutrimento, quod in prædicta terra fecerint, similiter concedo.
Charta ann. 1252. Hist. Mediani Monast. pag. 323 :
Dedit... minutam decimam grangiæ suæ de Estenem... in pratis et Nutrimentis.
Adde aliam ann. 1261. ibid. pag. 328. Alia ann. 1268. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 290 :
Ad pascua animalium, equarum, porcorum et aliorum Nutrimentorum.
Vide Buzelin. in Gallo-Flandr. pag. 384. et 399.
Nutritura, in Charta Caroli Magni apud Adamum Bremensem cap. 9. et tom. 1. Capitul. Baluz. col. 246. Charta Joceranni Episc. Lingon. pro Monasterio Claræ-vallis ann. 1121. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 157 :
De possessionibus autem et laboribus eorum præcipientes præcipimus, ut quocunque loco in toto episcopatu nostro Nutrituræ vel agriculturæ ipsi et familia eorum labores exercuerint, decimas suas ipsi habeant.
Charta Radulfi Filgeriensis ann. 1158. ex Archivo S. Petri de Rilleio :
Notum sit me dedisse ecclesiæ B. Petri de Filgeriis ecclesiam de Quintonia et communem pasturam omnibus suis animalibus, tam pecoribus quam jumentis, sive aliis Nutrituris suis.
Charta Philippi Franc. Reg. ann. 1187. ex Archivo Archiep. Senon. :
Nullus hominum de parochia (Lorriaci) tonleium nec aliquam consuetudinem reddat de Nutritura sua.
Bulla Innocentii III. PP. ann. 1198 :
Equos non ascendant, nec etiam habeant (Fratres SS. Trinit.) sed asinos tantum liceat ascendere, datos vel accommodatos, vel de propriis Nutrituris susceptos.