« »
 
[]« Nutriti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 628a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUTRITI
NUTRITI, Familiares, qui e familia alicujus sunt, qui in domo domini aluntur. Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 36 :
Comitibus, Domesticis, Majoribus, atque Nutritiis, et omnibus qui ad exercendum [] servitium Regale erant necessarii, delegatis, etc.
Legendum Nutritis. Le Roman d'Athis MS. ubi Regem inducit Barones suos alloquentem :
Si leur a dit : Seigneurs ouyés,
Et en pais dire me laissiés,
Tous estes de ma Nourriture,
De moi devez prendre grant cure.
MS. :
Tint grant feste et grant court, mout y ont de deduit,
Mout y ot des estranges et moult de ses Norriz.
P. Carpentier, 1766.
Guill. Guiart. ad ann. 1267 :
Ces trois ont Lombars en leur glanne,
Prouvenciaus et ceux de Touscanne,
Et tiex estranges Nourretures.
Nutriti, in Monasteriis, dicuntur pueri, qui Monasterio oblati sunt, de quibus infra. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 21 :
Juvenes tam Nutriti, quam de sæculo venientes, qui magistris custodiendi commendantur, in multis, sicut infantes, de quibus superius dictum est, custodiantur. Remoti, ut supra, a se invicem sedeant : extra locum custodiæ suæ sine custode nusquam procedant, etc.
Chron. Monast. de Fontanis cap. 2 :
Qui in diebus eorum parvulus susceptus in Cœnobio isto, et Nutritus ab eis per 14. annos, etc.
Sugerius lib. de Adm. sua :
Robertus hujus Ecclesiæ professus, et ab infantia Nutritus.
Ditmarus lib. 2 :
Monachus conversatione Nutritus.
Ejusmodi autem Monachi Nutriti longe potioris habebantur conditionis, quam Conversi, ob perpetuam vitæ innocentiam ; adeo ut præcipua iis commendarentur munera. Folcardus in Vita S. Bertini cap. 11 :
Erlefredum suum a puero Nutritum Abbatem successorem ordinavit.
Charta Eriberti Archiepiscopi Mediolanensis ann. 1040. apud Ughell. in Appendice ad tom. 4 :
Noster fidelissimus Albizo, a cunabulis Monachus sub Patre et Regula recte Nutritus, a nobis nuper nominati Cœnobii Abbas effectus.
Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10. de Officio Præcentoris :
Hæc est obedientia quam ex more nullus meretur, nisi Nutritus.
Eadmerus lib. de S. Anselmi Similitudinibus cap. 78 :
Verum quia de Conversis et Nutritis congregatur Ordo Monachorum, dicendum est quod solet esse contentio quædam inter Nutritos Monachos et Conversos. Asserunt enim Nutriti se nulla crimina commisisse, nec se in sæculi sordibus coinquinasse, sed quia mundam ab infantia vitam duxerunt, et in Dei servitio semper laboraverunt. At contra Conversi, quia scientiam exteriorum habent, et res Monasterii sapienter tractant, Nutritis ipsis necessaria inveniunt, ordinem quoque suum ferventius custodiunt, illos vero parum in his valere considerant : ideo se meliores illis æstimant, sicque alii aliis se præferunt, dum non suam, sed aliorum infirmitatem attendunt. Sed si vere Monachi essent, sic esset inter eos quomodo inter Angelos in cælis, et homines sanctos. Angeli enim sunt quasi Nutriti, sancti vero homines quasi Conversi, etc.
S. Hieronymus Epist. ad Lætam 7 :
Et licet quidam putent, majoris esse virtutis præsentem contemnere voluptatem ; tamen ego arbitror securioris continentiæ esse nescire, quod quæras.
Vide Hugonem de sancto Victore lib. 5. de Claustro animæ cap. 43. His addo quæ habet Regula sancti Aureliani cap. 17 :
Minori ætate in Monasterio non excipiantur, nisi ab annis decem aut duodecim, qui et Nutriri non egeant et cavere noverint culpas.
Et Chronicon S. Benigni pag. 448 :
Fuit [] autem Girbertus ex primis quos Nutrivit Dominus Abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est appellatus.
Vide S. Egilum in Vita sancti Sturmii Abbatis Fuldensis in Prologo, et cap. 1. Hugonem Flaviniac. pag. 197. Warinum Abbatem Metensem in Epist. Acta Murensis Monast. pag. 42. Chronicon Casinens. lib. 4. cap. 44. 45. lib. 4. cap. 96. Histor. Figiacensis Monast. pag. 302. Bernardum Monach. in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 27. etc.
Nutriti Clerici dicuntur, qui Episcopis ratione Diœceseos subduntur, quasi ex eorum familia. Capitul. 5. incerti ann. cap. 5 :
Ut ipsi Presbyteri tales Scolarios habeant, id est, ita Nutritos et insinuatos, etc.
Hincmarus Rem. in Capitulis in Synodo Rem. datis ann. 874. cap. 5 :
Sed sicut audivi, vos non inde castigatis, sed vos ipsos et vestros Nutritos in maledictionem simoniacæ hæreseos traditis.
Infra :
Quia si vos bene viveretis, et vestros Nutritos in bona vita et in bona conscientia nutriretis, non vobis esset necesse et vestra perdere, et vos ipsos in damnationem mittere.
Concilium apud Carisiacum ann. 868. ex Sirmondo :
Hincmarus Episcopus ad Herardum Archiepiscopum dixit, quia vester natus, Nutritus, vel educatus et ordinatus dinoscitur, etc.
Infra :
Et inventum est quod ab eo petere illum deberent, cujus natus, Nutritus, et ordinatus foret.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 107 :
Hic Tornaci natus, Nutritus Episcopii Canonicus extitit.
Charta Engenulphi vel Angenulphi Cantoris Ecclesiæ Braiensis ann. 1214. in Tabular. Campan. :
Joannes etiam Canonicus Braii Nutritus meus, si me supervixerit, eam (domum) quandiu vixerit, possidebit, etc.