« »
 
[]« Oberos » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 005b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBEROS
OBEROS.
<cit>Lex Longob. lib. 1. tit. 24. § 5. Roth. 283. :
Mulier curtis rupturam, quod est Oberos, facere non potest.
§ seq.
Componat curtis rupturam, id est, Oberos, sol. 20.
</cit>
Adde tit. 36. § 4. Papias editus : Oberus, i. cutis ruptura. MS. Collegii Navarræi :
Oberus, cutis ruptatur.
Ubi leg.
curtis ruptura
. Quasi hobæ rupturam interpretatur Lindenbrogius. Est autem hoba et huba, modus agri cum habitatione, ros vero, vel ris, sive risse, quod aliis rete, ruptura. At Lex eadem in Edicto Rotharis tit. 113. § 8. et 9. habet priore § vel Wegorf ; altero, id est, Wegoranit. Et tit. 114. § 4 :
Si servus Regis Hoberus, aut wegoren, seu maraworf, aut quamlibet aliam culpam minorem fecerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schilterus in Glossario Teutonico v. Hof, pro Oberos corrupto, Hoveriss legendum monet ab Hof, Curtis : quam vocem Hofe vel Hove male Cangius cum Hoba, vel Huba, confundit. Quod vocem Wegorf vel Weguorf spectat, de curtis ruptura non intelligitur, sed de simili delicto, ut exponitur in eodem Schilteri Glossario.