« »
 
[]« Oblaya » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 015a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLAYA
OBLAYA, Administratio seu mensa rerum ecclesiis nomine Oblationis concessarum ; unde Oblayarius, illarum administrator. Chron. Salisburg. ad ann. 1375. apud Schwart. in Hist. fin. princip. Rugiæ col. 424 :
Johannes Rosses emit... certa prædia,... quæ dedit conventui ad Oblayam pro ebdomadariis, qui prius nihil habuerunt ; tali pacto et conditione adjectis, quod Oblayarius, qui pro tempore fuerit, cuilibet ebdomadario in prima sua ebdomada, qua scribitur ad publicam, teneatur cottidie dare tres denarios.
Et col. 425 :
Item Oblayam et præbendam in vestibus et aliis ipsis multipliciter melioravit et augmentavit.
Vide mox Oblegium.