« Obryzum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 018c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBRYZUM
OBRYZUM, Vox veteribus scriptoribus incognita. Papias ex Isidoro :
Obryzum aurum dictum, quod obradiet splendore. Est enim coloris optimi, quod Hebræi Ophax, Ophir, Græci, Carionf. ϰαθαρόν
dicunt. Obryzum dicitur obrude aurum, splendor auri, nitidum. Ita etiam Ugutio. Ælfricus in Gloss. Saxon. :
Aurum obryzum,reald gold, i. rubrum aurum. Gloss. Lat. Regium cod. 1013 :
Meram, puram, obryzam.Infra :
Obryzum, splendor auri.Male igitur Abrigeum, in Gloss. Isidori. Lexic. Gr. MS. Reg. cod. 2062. Ὄϐριζον χρυσίον, τὸ πολλάϰις ἐψηθέν, τὸ ϰαθαρώτατον. Glossæ Biblicæ MSS. :
Obrizum, aurum purgatum, vel obrude aurum.Vita S. Hilaril Arelat. :
Corpus suum diversis mancipavit ægritudinibus, ut supernæ monetæ verum Obryzum ægritudinum calculo exortum thesaurus reconderet æternus.Vide Anastasium in Vitis PP. pag. 119. 120. 145.
Obridium, nude in Glossis ArabicoLatinis.
Obritium. Vetus Charta apud Ughell. tom. 5. pag. 1540 :
Pœnæ nomine auri Obritias(obritii)unciæ sex.
L. , 1840–1850.
Obridiacus. Charta Longob. ann. 738. apud Brunett. tom. 1. pag. 495 : Auri soledus Obridiacus pensantis numerus duo et 2. trimissi.Vulgo in Chartis Auri purissimi. Vide Obricius et Obriziatus.
Auribricum corrupte etiam in Diplomate Longobardico Paschalis I. PP. pro Ecclesia Ravennensi. Fragmentum Petronii pag. 57 :
Reticulum aureum, quem ex sobriissa esse dicebat.Legendum forte obrussa, nam Salmasius obryzum aurum dictum censet ab obrussa, quod est auri experimentum quod igne sumitur, ex Græco ὀϐρύζη. Apud Suetonium, aurum ad Obrussam. Cicero :
Hic adhibenda tanquam Obrussa ratio est, i.probatio. Gloss. Lat. Gr. :
Obrussa, τὸ δοϰιμαζον τὸ χρυσόν, ὁταν ωαρατριϐεται.Est igitur aurum obryzum, probatum, et ad obrussam examinatum. Adde quæ annotantur in libro de Originibus populor. pag. 39. 40. et a Jacobo Gotefredo ad leg. 1. Cod. Th. de Oblat. votor. (7,24.)
Obryzarii, in Glossis MSS. Disauri, vel Thesauri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obryzeus, Aureus, in Vita S. Aldhelmi Episcopi, tom. 8. SS. Maii pag. 90.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obryziacus, Ead. notione, Agnello in Vita Georgii Episc. apud Murat. tom. 2. pag. 186. col. 1.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obrizzatus, Deauratus, obryso vestitus. Necrolog. Laurisham. apud Fred. Schannatum Vindem. Liter. pag. 28 : Ut de reliquis taceamus... ciborio, cruce magna, quæ omnia velut alter Salomon puro vestivit auro, solam tabulam fecit 32. talentis purissimis Obrizzatam.