« »
 
[]« 2 obsequium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSEQUIUM2
2. OBSEQUIUM, Officium Ecclesiasticum præsertim pro mortuis : nostris vulgo Service. Nicolaus PP. in Epist. ad Michaelem Imp. :
Ecce quotidie, imo vero in præcipuis festivitatibus inter Græcam linguam veluti quiddam pretiosum, hanc (Latinam) quam barbaram et Scythicam linguam appellatis, miscentes, quasi minus decori vestro facitis, si hac etiam bene ac ex toto intellectu in vestris Obsequiis ac officiis non utamini.
Vita S. Madelgisili num. 7 :
Expletis hymnorum Obsequiis.
Herbertus de Miraculis lib. 2. cap. 24 :
Revelatum est quendam de filiis suis Clarevallensibus tunc migrasse : statimque de vehiculo descendens, fecit Obsequium pro defuncto, commendans animam ejus Deo.
Anselmus Leod. cap. ult. :
Obsequium quo honorare debent quinque ecclesiæ... matrem Ecclesiam.
Mox :
In quibus festis tenentur Ecclesiæ venire cum pleno choro et schola ad vesperas, etc.
Vetus Charta apud Buzelinum in Gallo-Flandr. lib. 2. cap. 23 :
Cum fratribus[] de Monte Eligii talem habemus societatem, quod annis singulis unum plenarium Obsequium faciemus pridie Non. Martii, et Missam in conventu.
Vide Durandum lib. 5. Ration. cap. 2.
P. Carpentier, 1766.
Cærem. Ms. S. M. Crass. ubi de Exsequiis :
Hii, qui fuerint de dextro choro, incipiant psalterium et expleant eum cum letania et Obsequio et matutinos et vespera.
Ubi Obsequium idem est quod alibi Commendationes vocant. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obsequela, Eadem notione. Donatio S. Rudesindi Episc. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 181. col. 1 :
Reddatur obsequium pro genitrice mea Ilduara S. Andriani et Nataliæ : faciant Obsequelam sanctorum Facundi et Primitivi.
P. Carpentier, 1766.
Obsequium Mortuorum, Alia notione, idem quod Mortalagium, Quod ex mortuis, seu ex decedentium legatis, ecclesiis obvenit. Charta ann. 1119. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 323 :
Concedimus etiam vobis prædictis petitoribus... campos de plebe S. Petri cum usu bubulci, decimus (sic) et primitiis, et Obsequio mortuorum, et incensu, et synodo de prædictis ecclesiis in nobis reservato.