« Obsessus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 021b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSESSUS
OBSESSUS, Dæmone correptus, Energumenus, nostris, Obsedé. Victor. III. PP. lib. 2. Dialog. pag. 64. de Energumeno :
Ibique Obsessus vehementer fatigatus obdormivit.Vide Bedam in Vita S. Cuthberti Episc. num. 62. Rodulphum Tortarium in Miraculis S. Benedictin. 4. Cæsarium Heisterbach. lib. 3. cap. 2. lib. 5. cap. 11. 14. etc.
P. , 1766.
◊ Obsessus a Possesso, ut vocant, eo maxime distinguitur, quod in Possesso dæmon agat intus, in Obsesso vero foris, horrenda interdum specie illum perterrendo, nonnunquam ridicula deludendo imagine. Consule Tyroeum de Obsessis et Diction. Trevolt. v. Obsession. Quæ autem haud suspecta sint Obsessionis signa, quis observandus circa Obsessos ritus, quæve cæremoniæ in iis liberandis adhibendæ sint, profert Liber Ms. eccl. S. Petri Insulensis, unde sequentia, quæ non omnibus obvia sunt, exscripsi : Notandum est quod ille, qui conjurandi Obsessos vel Obsessas habet officium, debet celebrare per novem dies pro Obsesso seu Obsessa, et est Missa de spiritu Sancto, cum collectis in fine missalis notatis : qua finita legat evangelia, sicut processus docet.
P. , 1766.
Item Obsessus seu Obsessa debet audire Missam jejuno stomacho, et debet habere aliquem vel aliquam jejunantem per novem dies, ita bene die Dominica sicut cæteris, pro se et sui nomine ; et debet ire ad offertorium.
P. , 1766.
Item septima aut octava die omnes crines Obsessi seu Obsessæ, tam in partibus inferioribus quam capitis, debent radi.
P. , 1766.
Item octava die, a tempore quo Obsessus seu Obsessa surrexit, debet esse vigilans usque post conjurationem nonæ diei, et existentes apud eum seu eam summa diligentia custodiant eum seu eam ne dormiat, nec dimittant Obsessum seu Obsessam comedere nec bibere post mediam noctem propter periculum, quia debet esse jejunus : et cum Obsessus seu Obsessa intraverit ecclesiam octava die, non potest exire usque ad decimam ; et si sit liberatus aut liberata, antequam recedat ab ecclesia, recipiat suum Creatorem, quo recepto, det tantas libras tritici B. Mariæ, quot ipse ponderatur ; quo facto recedat et vadat ubi voluerit, et de consilio bibat jejuno stomacho aquam fontis singulis diebus, et in honore quinque vulnerum Christi legat quinquiesPater nosteret totidemAve, Maria.
P. , 1766.
Item unum est et summe notandum, quod aqua balnei sit frigida, et si velit conjurans ut apponatur calida præ nimia frigiditate temporis aut aquæ, caveat ne apponat nisi in fine passionis, et etiam ne illa calida sit buliens propter periculum.
P. , 1766.
Caveat Obsessus seu Obsessa ad minus per sex ebdomadas ne comedat virides herbas, crudas aut carnes porcinas.
P. , 1766.
Sequitur modus sciendi an homo fuerit Obsessus, an non. Primo, conjurans aspiciat patientem, et firma fide accedat ad eum, et digitos consecratos ponat ad collum ipsius : si ingrossatur ponendo digitos, notum est quod sit Obsessus ; si autem ibidem non invenerit experientiam, et possibile in partibus inferioribus se tenuerit, apponet digitos suos, quos supra, ad inferiores partes ; et si senserit aliquid moveri, certe Obsessus est. Si autem nullam habuerit experientiam aut certum signum, et si voluerit experimentari an fuerit, an non, legat in aure dextra trina vice cum habitu sacerdotali, videlicet stola, hos versus : Dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Deum, qui te genuit, dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui. Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino. Benedicite, sancti et humiles corde Domino : Et det ei bibere aquam fontis.
P. , 1766.
Si autem non fuerit bene expertus an patiens sit Obsessus, aut non : et non dederit tibi signum, tu constringas eum hoc modo : Non ego te impero, maledicte Diabole, neque peccata mea ; sed tibi imperat Dominus noster Jesus Christus, filius Dei vivi ; virtute horum verborum : Hoc est enim corpus meum, virtute quorum verus panis mutatur in verum corpus Christi ; et virtute horum verborum : Hic est enim calix novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum ; virtute quorum verum vinum mutatur in verum sanguinem Domini nostri Jesu Christi, ut te manifestes et nobis ostendas in quo membro istius hominis sis absque aliqua fallacia. Si fuerit Obsessus, ostendet se dæmon, aut dabit tibi signum verum.