« »
 
[]« Obstagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 022b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSTAGIUM
OBSTAGIUM. Speculum Saxon. lib. 2. art. 11. § 3 :
Cui argentum vel nummi sunt solvendi, et si ad terminum solutionis non venerit, vel si venerit, pecuniam tamen accipere noluit, per hoc pecuniam suam non amisit, illum vero diem noscat se perdidisse. Reus etiam ab Obstagio seu equitatura tunc liberatur, sed minime a pecuniarum solutione.
Id est obsidem se pro suo debito debitori tradere, neque rursum eum convenire ad debitum persolvendum tenetur. Non semel occurrit hæc vox Obstagium, pro Obside seu obsidis conditione, Gall. Otage. Privilegium ann. 1298. apud Ludewig. tom. 1. pag. 203 :
Quod si non fecerimus, quod absit, nos cum omnibus supradictis domino Abbati et Conventui de Dobirlug, pro Obstagio, civitatem Herzberg promittimus nos intraturos et inde non exituros, donec omnia supradicta a nobis fideliter fuerint adimpleta.
Aliam Chartam adde ann. 1308. apud eumdem Ludewig. tom. 5. pag. 98. et aliam ann. 1345. ibid. pag. 586. Item aliam ann. 1187. apud Sponium[] tom. 2. Hist. Genev. pag. 48. Libertates Moirenci a Berlione ejusdem loci Domino concessæ ann. 1164. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 17 :
Fidejussores constituo, juramento Burgensibus se obligantes, ut hæc in integrum faciant observari, et si contra hæc aliquid præsumtum fuerit se Obstagium intraturos, et donec Burgensibus satisfactum fuerit, non egressuros, quorum nomina sunt hæc, Giraudus Aesmars Dominus Montilii, etc... et omnes Domicelli Moiricenses. Omnes isti fidejussione et juramento tenentur, ut hæc faciant observari ; et si observata non fuerint tempore et loco quem isti qui subjecti sunt dictaverint, usque ad satisfactionem Ostagium tenere.
Hic observari licet, quantum viri Nobiles et Domicelli deberent Moiricensi Domino, ut pro concessis ab ipso libertatibus cavere tenerentur : quas si Berlioni aut ejus successoribus infringere placuisset, statim isti fidejussores Moiricensibus tradendi essent obsidio, inde non recessuri donec omnino fuisset satisfactum. Vocis etymon Obses, ut docet Vossius de Vitiis sermonis pag. 447. Vide Hostagium 3. et Ostagium 2. [** Vide Mittermaieri Princip. Jur. German. § 279. not. 12. Haltaus. Glossar. German. voce Inlager col. 1019. et Leisten col. 1259. Obstagium, est Promissio sponsorum vel debitoris ipsius, si certo die debitum solutum non sit, cum numero definito equorum et servitorum intrandi diversorium publicum, neque inde recedendi usquedum creditori plane sit satisfactum. Vide Jacentia Comestus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obstagiare, Obsides dare vel accipere. Conventio inter Abbatem S. Urbani et Hugonem de Villers ann. 1173. ex Archivis ejusdem Monasterii :
Si Cellerarius voluerit aliquem de hominibus suis repignerare vel Obstagiare, de hoc quod levatum fuerit de repigneratione habebit Dominus Hugo tertiam partem, Cellerarius duas, et de Obstagiis similiter.
Libertates villæ de Villereys ann. 1253. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 192 :
Aliquis eorum non potest a nobis nec a nostris captus detineri pro aliquo forisfacto, si se velit Obstagiare de stando juri coram nobis, nisi pro furto, homicidio, raptu vel adulterio.
Vide Hostagiare.
Obstagius, Obses, in Mamotrecto ad 2. Paralip. cap. 24. Vide Hostagius et Ostagius.