« »
 
[]« Obstaticus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 023a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSTATICUS
OBSTATICUS, Obses ; item fidejussor, sponsor. Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 290 :
Et si non venirent [] ad prædictum terminum promiserunt dare civitatem Januensibus ; et de hoc dederunt centum Saracenos de melioribus Obstaticos in potestate Januensium.
Chron. Estense apud eumd. Murator. tom. 15. col. 407 :
Dux Guarnerius Capitaneus.... venit civitatem Cerviæ et ibi satis dedit Obstaticos suos, ut liga tota melius posset de eo et alia societate confidere. Dicti Ostatici conducti fuerunt Bononiam.
Charta MS. Ecclesiæ Convenarum :
Sciendum est tam præsentibus quam futuris, quod ego Bernardus Comes Convenarum dedi mandatores et Obstaticos A. Wi. de la Barta, et B. de Maleon, et Garmon de S. Beato, et Petrum de Malabesina et Bern. de Juisan Arsivo Episcopo Convenarum pro omnibus debitis, quæ ei debebamus, et pro omnibus quæ mihi manulevaverat, et pro quibus pro me fidejusserat.
Vide Ostaticus suo loco et Hostaticus post Hostagium 3.
P. Carpentier, 1766.
Charta Raym. comit. Tolos. et Amalr. vicecom. Narbon. ann. 1242. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 412 :
Item promittimus quod nullo tempore pro Obstatico, de civitate vel suburbiis Narbonæ aliquem vel aliquos extrahemus.