« »
 
[]« Obstinatia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 023b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSTINATIA
OBSTINATIA, Pertinacia, pervicacia, Gallis Obstination. Cummianus Hibernus de Controversia Paschali :
Vos enim estis capita et oculi populi, qui si in errorem per vestram Obstinatiam inducetur, reddetis stricto Judici rationem, etc.
Helmoldus lib. 1. cap. 25 :
Tantaque animi Obstinatia libertatem defendere nisi sunt, ut prius maluerint mori, quam Christianitatis titulum resumere.
Charta Gastonis Vicecom. Benearnensis ann. 1215. apud Marcam lib. 6. cap. 19 :
Cum propter hoc... essem multis excommunicationibus innodatus, et diu in magna Obstinatia perstitissem, etc.
Utuntur etiam Marbodus in Vita S. Gualterii Abbat. num. 9. et Eadmerus in Vita S. Anselmi, tom. 2. Aprilis pag. 897.
Obstinantia. Epistola Monachorum S. Remigii Remensis ad Casinenses :
Cumque pervasor iniquus solita Obstinantia diutius hoc ageret, etc.
Obstinium, Eadem notione, in libro Miraculorum S. Rictrudis num. 30. 36.