![[]](img/image.png)
OBTEX, Codex. Formula 1. Andegav. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 234 :
Rogo te, vir laudabilis illi Defensor .... vel reliquum Curia publica, utique Obticis puplicis patere jobeatis, quia habeo quid apud acta prosevere debiam. Defensor principalis simul et omnis Curia dixerunt : Patent tibi Cotecis puplici, prosequere quæ optas.Liquet Cotecis et Obticis unum et idem sonare ; Cotecis autem est pro Codices mendosa temporum scriptione vel pronuntiatione.