« »
 
[]« 1 occare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCARE1
1. OCCARE. Passio S. Victoris Massiliensis MSS. ex Codice Vaticano :
Surge, deosque voca, sumensque per occiput Occa
  De grege quidquid ames, et si facien to reclames.
Infra :
Quæ lex jure docet vitulos ut quilibet Occet
Numinibus mutis, etc.
Ubi Occare est sacrificare, quod qui immolant animalia, ea occent, i. secent, scindant, truncent. Est enim proprie Occare, quando rustici aratione et satione facta dimissis bobus grandes glebas cedunt, et ligonibus frangunt, apud Joannem de Janua, ex Isidoro lib. 17. Orig. cap. 2. in Gloss. Græc. Lat. βωλοστροφεῖν, in aliis βωλοϰοπεῖν. Occare spinas, eas præcidere, in Vita S. Jacobi Erem. sæc. 4. Benedict. part. 2. pag. 151.