« »
 
[]« Ocleare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 027b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCLEARE
OCLEARE, dicitur sponsus, qui propter nuptias sponsæ suæ concedit usum fructum partis bonorum, si prius ipse moriatur. Charta Petri de Varena Cancellarii Ducatus Borbonii ann. 1329. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 426 :
Quibus sic actis dominus Robertus Ocleavit seu dotavit dictam Ysabellam sponsam suam futuram, et ipsam esse dotatam voluit et concessit, matrimonio copulato inter ipsos de rebus quæ sequuntur, videlicet de castro Jaligniaci, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ocleum, Ususfructus partis bonorum mariti uxori superstiti concessus. Charta mox laudata :
Quod autem castrum de Jaligniaco..... dictus Robertus voluit et concessit, quod dicta domicella Ysabellis habeat... et possideat in dotalicium seu Ocleum per cursum vitæ suæ, in casu quo contingeret dictum Robertum præmori.
Vide Dos 2.
P. Carpentier, 1766.
Oclea vel Ocleum, Donatio propter nuptias, quam solet sponsus, interveniente osculo, dare sponsæ. Charta ann. 1385. in Reg. Cam. Comput. Paris. sub Joan. duce Bitur. fol. 122. r°. :
Liberæ ab omnibus actionibus, debitis, cessionibus, alienationibus, coustumis, redebentiis, serviciis, servitutibus, dotibus, Ocleis seu dotalitiis, etc.
Vide Osculum 3.